CAPUT IV. |
Mundi principium et finis. Est et praeterea illud in ecclesiastica praedicatione, quod mundus iste factus sit, et a certo tempore coeperit, et sit pro ipsa sui corruptione solvendus. Quid tamen ante hunc mundum fuerit, aut quid postmodum erit, non jam pro manifesto multis innotuit. Non enim evidens de his in ecclesiastica praedicatione sermo profertur. |