CAPUT V.

Scripturae sensus arcanus. Tum demum quod per Spiritum Dei Scripturae conscriptae sint, et sensum habeant, non eum solum qui in manifesto est, sed et alium quemdam latentem quam plurimos. Formae enim sunt hae quae describuntur sacramentorum quorumdam, et divinarum rerum imagines: de quo totius Ecclesiae una sententia est, esse quidem omnem Legem spiritualem; non tamen ea quae spirat Lex esse hominibus nota, nisi iis solum quibus gratia Spiritus sancti in verbo sapientiae ac scientiae condonatur .