|
Filius absque initio natus. Nos semper Deum Patrem novimus
unigeniti Filii sui, ex ipso quidem nati, et quod est ab ipso
trahentis, sine ullo tamen initio: non solum eo quod aliquibus
temporum spatiis distingui non potest, sed ne illo quidem, quod sola
apud semetipsam mens intueri solet, et nudo, ut ita dixerim,
intellectu atque animo conspicari. Extra omne ergo quod vel dici vel
intelligi potest initium, generatam esse Sapientiam credendum est.
In hac ipsa ergo Sapientiae subsistentia, quia omnis virtus ac
deformatio futurae inerat creaturae, vel eorum quae principaliter
existunt, vel eorum quae accidunt consequenter virtute praescientiae
praeformata atque disposita: pro iis ipsis quae in ipsa sapientia velut
descripta ac praefigurata fuerant creaturis, se ipsa per Salomonem
dixit creatam esse Sapientia initium viarum Dei (Prov. VIII,
22), continens scilicet in semetipsa universae creaturae vel
initia, vel rationes, vel species. Quali autem modo intelleximus
Sapientiam initium viarum Dei esse, et quomodo creata esse dicitur,
species scilicet in se et rationes totius praeformans et continens
creaturae, hoc modo etiam Verbum Dei eam esse intelligendum est: per
hoc quod ipsa caeteris omnibus, id est, universae creaturae,
mysteriorum et arcanorum rationem, quae utique intra Dei Sapientiam
continetur, aperiat: et per hoc Verbum dicitur, quod sit tanquam
arcanorum mentis interpres. Joannes in initio Evangelii sui propria
definitione Deum esse definiens Verbum, dicit: Et Deus erat
Verbum, et hoc erat in initio apud Deum (Joan. I, 1). Qui
autem dat initium Verbo Dei vel Sapientiae Dei, intuere ne magis in
ipsum ingenitum Patrem impietatem suam jactet, cum eum neget semper
Patrem fuisse, et genuisse Verbum, et habuisse Sapientiam in
omnibus anterioribus vel temporibus vel saeculis, vel si quid illud est
quod nominari potest.
|
|