LIBER SECUNDUS

EX ORIGENIS ITIDEM LIBRIS DECERPTUS


PROOEMIUM

Ubique et in omnibus dicimus esse Deum, pro eo quod nihil potest esse vacuum Deo: non tamen ita esse dicimus, ut omnia sit nunc in quibus est. Unde diligentius intuendum est quale est hoc quod perfectionem beatitudinis rerumque finem significat, quod non solum in omnibus Deus esse dicitur, sed etiam omnia esse dicitur Deus. Quae sunt ergo ista omnia, quae Deus futurus sit in omnibus, inquiramus. Et ego quidem arbitror, quia hoc quod in omnibus omnia esse dicitur Deus, significet etiam in singulis eum omnia esse. Per singulos autem omnia erit hoc modo, ut quidquid rationabilis mens expurgata omnium vitiorum faece, atque omni penitus extersa nube malitiae, vel sentire, vel intelligere, vel cogitare potest, omnia Deus sit; nec ultra jam aliud aliquid nisi Deum sentiat, Deum cogitet, Deum videat, Deum teneat, omnis motus suus Deus sit: non enim jam ultra mali bonique discretio; quia nusquam malum: omnia enim ei Deus est, cui jam non adjacet malum: nec ultra ex arbore sciendi bonum et malum edere concupiscet, qui semper in bono est, et cui omnia Deus est. Sic ergo finis ad principium reparatus, et rerum exitus collatus initiis, restituet illum statum quem tunc habuit natura rationalis, cum de ligno sciendi bonum et malum edere non egebat: et amoto omni malitiae sensu et ad sincerum purumque deterso, solus Deus qui est unus bonus, hic ei fiet omnia, et non in paucis aliquibus vel pluribus, sed ut in omnibus ipse sit omnia: et cum jam nusquam mors, nusquam aculeus mortis, nusquam omnino malum, tunc vere Deus omnia in omnibus erit.