|
Quomodo Filius Patri subjiciendus. Tempus est jam decursis his
prout potuimus, quae supra dicta sunt, nunc commemorationis gratia
eorum quae sparsim diximus, recapitulare singula: et primo omnium de
Patre et Filio et Spiritu sancto repetere. Deus Pater cum et
indivisibilis sit, et inseparabilis a Filio, non per prolationem ab
eo, ut quidam putant, generatus est Filius. Si enim prolatio est
Filius Patris, prolatio vero dicitur quae talem significat
generationem, qualis animalium vel hominum solet esse progenies;
necessario corpus est, et is qui protulit, et is qui prolatus est.
Non enim dicimus, sicut haeretici putant, partem aliquam substantiae
Dei in Filium versam, aut ex nullis subsistentibus Filium creatum a
Patre, id est, extra substantiam suam, ut fuerit aliquando, quando
non fuerit: sed abscisso omni sensu corporeo, ex invisibili et
incorporeo Deo Verbum et Sapientiam genitam dicimus absque ulla
corporali passione, velut si voluntas procedat e mente. Nec absurdum
videbitur cum dicatur Filius charitatis, si hoc modo etiam voluntatis
putetur. Sed et Joannes indicat, quia Deus lux est (I Joan.
I, 5): et Paulus designat, quia Filius splendor lucis aeternae
sit (Hebr. I, 3). Sicut ergo nunquam lux sine splendore esse
potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest; qui et
figura expressa substantiae ejus, et Verbum, et sapientia dicitur.
Quomodo ergo potest dici, quia fuit aliquando, quando non erat vel
fuerat Filius? Nihil enim aliud est dicere, nisi quia fuit
aliquando, quando veritas non erat, quando sapientia non erat, quando
vita non erat: cum in his omnibus perfecte Dei Patris substantia
censeatur. Non enim ab eo dirimi haec, vel ab ejus possunt unquam
substantia separari. Quae quidem quamvis intellectu multa esse
dicantur, re tamen et substantia unum sunt, in quibus est plenitudo
divinitatis. Hoc autem ipsum quod dicimus, quia nunquam fuit quando
non fuit, cum venia accipiendum est, ne et haec ipsa nomina temporalis
vocabuli significantiam gerant, id est Quando, vel Nunquam: supra
omne autem tempus, et supra omnia saecula, et supra omnem aeternitatem
intelligenda sunt ea quae de Patre et Filio et Spiritu sancto
dicuntur. Haec enim sola Trinitas est, quae omnem sensum
intelligentiae, non solum temporalis, verum etiam aeternalis excedit:
caetera vero quae sunt extra Trinitatem, in saeculis et in temporibus
metienda sunt. Hunc igitur Filium Dei secundum hoc quod Verbum est
Deus, qui erat in principio apud Deum (Joan. I, 1), nemo
consequenter putet in loco aliquo contineri, neque secundum quod
sapientia est, neque secundum quod vita est, vel justitia, vel
sanctificatio, vel redemptio: haec enim omnia non indigent loco, ut
agere quid vel operari possint, sed pro his qui virtutis ejus
inoperationisque participant, haec singula intelligenda sunt. Si vero
quis dicat per eos qui participes sunt Verbi Dei, vel sapientiae
ejus, vel veritatis, vel vitae, etiam ipsum Verbum et sapientiam
videri in loco esse; respondendum est ei, quia dubium non est, quod
Christus secundum quod Verbum et sapientia est, et caetera omnia,
erat in Paulo. Propter quod dicebat: An experimentum quaeritis ejus
qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et
iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat.
II, 20). Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod
similiter erat in Petro, et in Joanne, et in singulis quibusque
sanctorum, et non solum in his qui in terris sunt, verum etiam et in
his qui in coelis sunt? Absurdum namque est dicere, quia in Petro
quidem et in Paulo erat Christus, in Michaele vero archangelo et in
Gabriele non erat. Ex quo manifeste deprehenditur, quia divinitas
Filii Dei non in loco aliquo concludebatur; alioquin in ipso tantum
fuisset, et in altero non fuisset: sed secundum incorporeae naturae
majestatem, cum in nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse
intelligitur. Verum illa sola intelligenda est differentia quod
etiamsi sit in diversis, sicut diximus in Petro, vel in Paulo, vel
Michaele, vel Gabriele, non tamen in universis similiter est.
Plenius enim et clarius, et, ut ita dixerim, apertius in
Archangelis est, quam in aliis sanctis viris. Quod ex eo manifestum
est, quia cum ad summam perfectionem pervenerint sancti quique,
dicuntur Angelis similes effici vel aequales, secundum evangelicam
sententiam (Matth. XXII, 30). Unde constat, in singulis
quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum.
His igitur nobis de Trinitatis fide breviter repetitis, consequens
est etiam illud pariter admonere, quod per Filium creata dicuntur
omnia, quae in coelis sunt, et quae in terra, visibilia et
invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus,
sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt: et ipse est
ante omnes, et omnia illi constant qui est caput. Quibus consona
etiam Joannes in Evangelio dicit, quia Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). David vero totius
Trinitatis mysterium in universorum conditione significans, ait,
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus
eorum (Psal. XXXII, 6). Post haec vero competenter
admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti Filii Dei:
in quo non ita sentiendum est, quod omnis deitatis ejus majestas intra
brevissimi corporis claustra conclusa sit, ita ut omne Verbum Dei et
sapientia ejus, ac substantialis veritas et vita, vel a Patre divulsa
sit, vel intra corporis illius coercita et circumscripta brevitatem,
nec usquam praeterea putetur operata. Sed inter utrumque tanta
pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid deitatis in Christo
defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia, quae ubique
est, facta putetur divisio. Tale namque aliquid etiam Baptista
Joannes indicat, cum corporaliter absente Jesu dicebat ad turbas,
Medius vestrum stat quem vos nescitis, qui post me venit, cujus non
sum dignus solvere corrigiam calceamentorum (Joan. I, 26).
Quod utique dici non poterat, de eo qui absens erat, quantum ad
praesentiam corporalem pertinet, quod medius staret eorum inter quos
corporaliter non aderat. Unde ostenditur, quia et in corpore totus,
et ubique totus aderat Filius Dei. Ne quis tamen nos existimet per
hoc illud affirmare, quod pars aliqua deitatis Filii Dei fuerit in
Christo, reliqua pars alibi vel ubique: quod illi sentire possunt,
qui naturam substantiae incorporeae atque invisibilis ignorant.
Impossibile namque est de incorporeo divisionem aliquam fieri. Sed in
omnibus et per omnia et super omnia est, eo modo quo superius diximus:
id est, quo vel sapientia, vel verbum, vel vita, vel veritas
intelligatur, per quem intellectum omnis sine dubio conclusio localis
excluditur. Volens igitur Filius Dei Deus pro salute generis humani
apparere hominibus et inter homines conversari, suscepit non solum
corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem
animarum similem per naturam, proposito vero et virtute similem sibi,
et talem quali omnes voluntates et dispensationes Verbi et sapientiae
indeclinabiliter posset implere. Quod autem habuerit animam,
manifestissime in Evangelio designat ipse Salvator dicens, Nemo
tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me; et iterum,
Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum
sumendi eam (Id. X, 18); et rursum, Tristis est anima mea
usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et iterum, Nunc anima
mea turbata est (Joan. XII, 27). Neque enim tristis et
turbata anima, Verbum Dei intelligendum est, quod ex auctoritate
deitatis dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam. Nec tamen ita
dicimus fuisse Filium Dei in illa anima, sicut fuit in anima Petri
vel Pauli caeterorumque sanctorum. in quibus Christus similiter ut in
Paulo loqui creditur. Sed de illis omnibus illud sentiendum est quod
Scriptura dicit, quia Nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit
vita ejus (Job XXV, 4). Haec vero anima quae in Christo
fuit, priusquam sciret malum, elegit bonum (Isai. VII, 15):
et quia dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, propterea unxit
eam Deus oleo laetitiae prae participibus suis (Psal. XLIV,
8). Oleo ergo laetitiae ungitur, cum Verbo Dei immaculata
foederatione conjuncta est: et per hoc sola omnium animarum peccati
incapax fuit, quia Filii Dei bene et plene capax fuit: ideoque et
unum cum ipso est, atque ejus vocabulis nuncupatur, et Jesus
Christus appellatur, per quem omnia facta esse dicuntur (Joan. I,
3). De qua anima, quoniam totam in se sapientiam Dei et veritatem
vitamque receperat, etiam illud arbitror dixisse Apostolum, quod
ait, quoniam Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum
autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum
ipso in gloria (Coloss. III, 3). Quis enim alius hic
intelligendus est Christus, qui in Deo absconditus dicitur, et
postea appariturus; nisi ille qui oleo laetitiae unctus, refertus, id
est, substantialiter Deo repletus est, in quo nunc absconditus
dicitur? Propterea enim et omnibus credentibus ad exemplum Christus
exponitur, quia sicut ille semper, et antequam sciret omnino malum,
elegit bonum, et dilexit justitiam, et odio habuit iniquitatem, et
propterea unxit eum Deus oleo laetitiae; ita et unusquisque vel post
lapsum vel post errorem expurget se a maculis, exemplo proposito, et
habens itineris ducem, arduam viam virtutis incedat: ut si forte per
hoc in quantum fieri potest, per imitationem ejus particeps efficiatur
divinae naturae, sicut scriptum est, quia Qui dicit se in Christo
manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II,
6). Hoc ergo Verbum et haec sapientia, per cujus imitationem, vel
sapientes, vel rationabiles dicimur, omnibus fit omnia, ut omnes
lucrifaciat, et fit infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaciat. Et
quia infirmus efficitur, propter hoc dicitur de eo, Etiamsi
crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor.
XIII, 4). De quo Corinthiis qui infirmi erant, Paulus nihil
se scire indicat inter ipsos, nisi Jesum Christum, et hunc
crucifixum (I Cor. II, 2). Quidam autem volunt de ipsa anima
dictum videri, cum primum de Maria corpus assumpsit, etiam illud quod
Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi
accipiens (Philipp. II, 6): quo eam sine dubio in formam Dei
melioribus exemplis et institutionibus repararet, atque in eam
plenitudinem unde se exinaniverat, revocaret. Sicut autem
participatione Filii Dei quis in filium adoptatur, et participatione
sapientiae in Deo sapiens efficitur; ita et participatione Spiritus
sancti, sanctus et spiritualis efficitur. Unum enim atque idem est
Spiritus sancti participium sumere, quod est Patris et Filii;
quippe cum una et incorporea natura sit Trinitatis. Igitur unigenitus
Filius Dei, per quem omnia facta esse visibilia et invisibilia, in
superioribus sermo disputationis edocuit, secundum Scripturae
sententiam, et fecit omnia, et quae fecit diligit. Nam cum
invisibilis Dei ipse sit imago invisibilis, participationem sui
universis rationabilibus creaturis invisibiliter praebuit, ita ut
tantum ex eo unusquisque participii sumeret, quanto erga eum
dilectionis inhaesisset affectu. Verum cum pro liberi arbitrii
facultate varietas unumquemque ac diversitas habuisset animorum, ut
alius ardentiore, alius tenuiore et exiliore erga suum auctorem amore
teneretur: illa anima, de qua dixit Jesus, quia Nemo aufert a me
animam meam (Joan. X, 18), inseparabiliter atque
indissociabiliter inhaerens, utpote Verbo et sapientiae Dei et
veritati ac luci verae, et tota totum recipiens, atque in ejus lucem
splendoremque ipsa cedens, facta est cum ipso principaliter unus
spiritus. Sicut et Apostolus his, qui eam imitari deberent,
promittit, quia, Qui se jungit Domino, unus spiritus est (I
Cor. VI, 17). Hac ergo substantia animae inter Deum carnemque
mediante (non enim possibile erat Dei naturam corpori sine mediatore
misceri) nascitur, ut diximus, Deus homo, illa substantia media
existente, cui utique contra naturam non erat corpus assumere. Sed
neque rursum anima illa, utpote substantia rationabilis, contra
naturam habuit capere, in quem, ut superius, diximus, velut Verbum
et sapientiam et veritatem tota jam cesserat: unde et merito pro eo
quod vel tota esset in Filio Dei, vel totum in se caperet Filium
Dei, etiam ipsa, cum ea quam assumpserat carne, Dei Filius, et
Dei virtus, et Dei sapientia appellatur. Et rursum Dei Filius,
per quem omnia creata sunt, Jesus Christus et filius hominis
nominatur: nam et Filius Dei mortuus esse dicitur, pro ea scilicet
natura, quae mortem utique recipere poterat: et filius hominis
appellatur, qui venturus in gloria Dei Patris cum sanctis Angelis
praedicatur. Et hac de causa per omnem Scripturam, tam divina natura
humanis vocabulis appellatur, quam humana natura nuncupationis divinae
insignibus decoratur. Magis enim de hoc, quam de ullo alio dici
potest, quod scriptum est, quia Erunt ambo in carne una (Gen.
II, 24); et, Jam non sunt duo, sed una caro (Matth.
XIX, 5). Magis Verbum Dei cum anima in carne una esse, quam
vir cum uxore putandus est: sed et unus spiritus esse cum Deo, cui
magis convenit, quam huic animae, quae se ita Deo per dilectionem
junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur, Propheta dicente,
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te,
Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal.
XLIV, 8). Dilectionis ergo merito ungitur oleo laetitiae, id
est, anima cum Verbo Dei Christus efficitur. Ungi namque oleo
laetitiae, non aliud intelligitur quam Spiritu sancto repleri. Quod
autem prae participibus dixit, indicat, quia non gratia Spiritus,
sicut Prophetis, ei data est, sed ipsius Verbi Dei in ea
substantialis inerat plenitudo, sicut et Apostolus dixit, In quo
inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II,
9). Denique propter hoc, non solum dixit, Dilexisti justitiam;
sed addidit, et odisti iniquitatem. Odisse enim iniquitatem, illud
est quod Scriptura dicit de eo, Qui peccatum non fecit, nec inventus
est dolus in ore ejus (Isai. LIII, 9; I Petr. II, 22;
I Joan. III, 5). Et quod ait, Tentatum per omnia pro
similitudine absque peccato (Hebr. IV, 15). Et iterum ipse
dicit de se, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me non invenit
quidquam (Joan. XIV, 30). Quae omnia nullum in eo peccati
sensum indicant extitisse. Quod ut propheta evidentius designaret,
quia nunquam in eum iniquitatis sensus intrasset, ait: Priusquam
sciret puer vocare patrem aut matrem, avertit se ab iniquitate
(Isai. VIII, 4). Quod si alicui difficile videbitur, pro eo
quod rationabilem animam esse in Christo supra ostendimus, cum utique
naturam animarum boni malique capacem per omnes disputationes nostras
frequenter ostendimus, hoc modo hujus rei explanabitur difficultas.
Arbitror sane etiam Jeremiam prophetam intelligentem quae sit in eo
natura Dei sapientiae, quae etiam haec quam pro salute mundi
susceperat, dixisse: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, cui
diximus, quod in umbra ejus vivemus in gentibus (Thren. IV,
20). Pro eo enim quod sicut umbra corporis nostri inseparabilis est
a corpore, et indeclinabiliter motus ac gestus corporis suscipit ac
gerit; puto eum animae Christi opus ac motum qui ei inseparabiliter
inhaerebat, et pro nutu ejus ac voluntate cuncta perpetrabat,
ostendere volentem, umbram Christi Domini hanc vocasse, in qua umbra
nos viveremus in gentibus. In hujus namque assumptionis sacramento
gentes vivunt, quae imitantes eam per fidem veniunt ad salutem. Sed
et David dicens, Memor esto opprobrii mei, Domine, quo
exprobraverunt me in commutationem Christi tui (Psal.
LXXXVIII, 51): similia mihi videtur ostendere. Et Paulus
quid aliud sentit, cum dicit, Vita nostra abscondita est cum Christo
in Deo (Coloss. III, 3)? Et quid enim in alio loco dicit,
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II
Cor. XIII, 3)? Et nunc Christum in Deo dicit absconditum:
cujus rei intellectus est difficilis, nisi talis aliquis judicetur,
qualem per umbram Christi a Propheta significatum esse, supra
diximus. Fortassis etiam hoc sensum humanae mentis excedit. Quin
imo, quod verius est, massam, sicut in fornacibus saepe fieri oculis
deprehendimus, totam ignem effectam dicimus; quia nec aliud in ea nisi
ignis cernitur: sed et si quis contingere atque contrectare
attentaverit, non ferri, sed ignis vim sentiet. Hoc ergo modo etiam
illa anima, quae quasi ferrum in igne; sic semper in Verbo, semper
in sapientia, semper in Deo posita est: omne quod agit, quod
sentit, quod intelligit Deus est. Et ideo nec convertibilis, nec
mutabilis dici potest, quae inconvertibilitatem ex Verbi Dei unitate
indesinenter ignita possidebit. Ad omnes denique sanctos calor aliquis
Verbi Dei putandus est pervenisse: in hac autem anima ignis ipse
divinus substantialiter requievisse credendus est, ex quo ad caeteros
calor aliquis venerit. Denique quod dixit, quia Unxit te, Deus,
Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV,
8): ostendit quod ista anima aliter oleo laetitiae, id est, Verbo
Dei et sapientia ungitur; et aliter participes ejus, id est, sancti
Prophetae et Apostoli. Illi enim in odore unguentorum ejus
cucurrisse dicuntur (Cant. I, 3): ista vero anima vasculum
unguenti ipsius fuit, ex cujus fragrantia participantes digni quique
Prophetae fiebant et Apostoli. Sicut ergo alius est unguenti odor et
alia unguenti substantia; ita aliud est Christus, et aliud participes
sui. Et sicut vas ipsum quod substantiam continet unguenti, nullo
genere potest aliquid recipere foetoris; hi vero qui ex odore ejus
participant, si se paulo longius a fragrantia ejus removerint,
possibile est ut incidentem recipiant foetorem: ita anima Christi
velut vas in quo inerat substantia unguenti, impossibile fuit ut
contrarium reciperet odorem; participes vero ejus quam proximi fuerint
vasculo, tam odoris erunt participes et capaces. Hoc modo hujus rei
explanabitur difficultas. Naturam quidem animae illius hanc fuisse,
quae est omnium animarum, non potest dubitari: alioquin nec dici anima
potuit, si vere non fuit anima. Verum quoniam boni malique eligendi
facultas omnibus praesto est, haec anima quae Christi est, ita elegit
diligere justitiam, ut pro immensitate dilectionis ei inconvertibiliter
atque inseparabiliter adhaereret: ita ut propositi firmitas, et
affectus immensitas, et dilectionis inexstinguibilis calor omnem sensum
conversionis abscinderet: ut quod in arbitrio erat positum, longi usus
affectu jam versum sit in naturam. Ita et fuisse quidem in Christo
humana et rationabilis anima credenda est, et nullum sensum vel
possibilitatem eam putandum est habuisse peccati. Ad pleniorem tamen
rei explanationem non videtur absurdum, si etiam similitudine aliqua
utamur: licet in re tam ardua tamque difficili, ne exemplis quidem uti
commodis copia est, tamen ut absque aliquo praejudicio dicamus: Ferri
metallum capax est et frigoris et caloris. Si ergo massa aliqua ferri
semper in igne sit posita, omnibus suis poris omnibusque venis ignem
recipiens, et tota ignis effecta, si neque ab ea ignis cesset
aliquando, neque ipsa ab igne separetur; numquid dicemus hanc quae
natura quidem ferri massa est, in igne positam et indesinenter ardentem
posse aliquando frigus recipere? Sed et quamplurima alia in
Scripturis divinis de umbrae significantia videmus inserta: ut illud
in Evangelio secundum Lucam, cum dicit Gabriel ad Mariam,
Spiritus Domini veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi
(Luc. I, 35). Et Apostolus de Lege dicit, quia similitudini
et umbrae deserviunt coelestium, hi qui carnalem habent circumcisionem
(Hebr. VIII, 5). Et alibi dicitur, Nonne vita nostra umbra
est super terram (Job VIII, 9)? Si ergo et lex quae super
terram est, umbra est, et vita omnis nostra quae est super terram,
umbra est, et in umbra Christi vivimus inter gentes; videndum est ne
omnium harum veritas umbrarum in illa revelatione noscatur, cum jam non
per speculum, et in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor.
XIII, 12), sancti quique, et Gloriam Dei, et rerum causas
ac veritatem speculari merebuntur: cujus veritatis accepto jam pignore
per Spiritum sanctum, dicebat Apostolus: Et si cognovimus Christum
secundum carnem aliquando, sed nunc jam non novimus (II Cor. V,
16). Haec interim nobis ad praesens de rebus tam difficilibus
disputantibus, id est, de incarnatione et deitate Christi, occurrere
potuerunt. Si quis sane melius aliquid potuerit invenire, et
evidentioribus de Scripturis sanctis assertionibus confirmare quae
dicit, illa potius quam haec recipiantur.
|
|