|
Ex Reliquis hujusce tomi libris qui ad confutandos Manichaeorum
errores spectant, primum hic, ut in hactenus excusis, exhibetur opus
cui de Libero Arbitrio titulus est: quod quidem anno Christi
trecentesimo octogesimo octavo Romae agente Augustino inchoatum,
absolutum vero arbitramur anno trecentesimo nonagesimo quinto. Non
enim perfectum ab ipso fuit post elapsum hunc annum quo episcopatum
adeptus est, cum illius secundum tertiumque librum presbyter, ut ait,
ordinatus terminaverit (Retract. lib. 1, cap. 9, n. 1).
Neque etiam ante annum eumdem, cum Augustinus in Epistola 27, n.
4, Paulino Nolensi episcopo scribat nescire se aliquod scriptionis
genus edidisse quod Romanianus (qui videlicet in Italiam sub istius
anni exordium profectus erat) penes se non haberet; postea vero,
Epistola 31, n. 7, hoc opus Paulino ipsi offerat sub his
verbis:
|
“Tres libros, atque utinam tam grandis quaestionis ita
explicatores ut grandes, misi Sanctitati et Charitati tuae nam
quaestio eorum de Libero Arbitrio est. Hos autem non habere, aut
omnes non habere fratrem Romanianum scio,”
|
|
etc.
In primo libro mota perdifficili quaestione illa, qua se olim
vehementer agitatum atque in Manichaeos impulsum fuisse confitetur
Augustinus, Unde scilicet malum exortum sit, explicat primum quid
sit male facere: tumque mala hominum facta nonnisi ex libero voluntatis
arbitrio proficisci probat; quippe cum libidini, quae in omnibus
malefactis dominatur, servire mens a nullo cogatur.
In libro secundo, difficultate quod libertas, qua peccatur, a Deo
data sit emergente, tria haec disquiruntur: Qua ratione Deum esse
manifestum sit; an ab ipso sint bona quaecumque; utrum in bonis
censenda sit libera voluntas.
In tertio disputatur unde iste motus existat quo ipsa voluntas ab
incommutabili bono avertitur ad commutabile bonum; an invicem
adversentur Dei praescientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum
in peccando libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum
quod in creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat;
et prorsus de creaturae, quae peccato obnoxia sit, conditione ac
supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitium perducta
disputatione, declaratur quemadmodum hoc ipsum haud injuste in Adae
posteros demanarit; et deinceps difficultates nonnullae huc pertinentes
enodantur.
|
|