S. AUGUSTINUS, EPIST. 143, MARCELLINO.

“Litterae tuae . . . habent quaestionem mihi propositam ex libris, non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non ejus auctoris, cujus sensum improbare fas non est . . . ”

Hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio cum de substantia rationali agerem sic a me positum est ut dicerem:

“In corporibus antem inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt:”

diligenter advertant, qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo, post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praejudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur. Sive enim, etc.