|
20. Sed alia contexamus. Jam enim et regnum mentis humanae humanam
esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. A.
Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum
esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto
puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus
imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam
cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte justeque dominatur. E. Ego
quoque ita sentio. A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio
sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior
invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? A. Nullus igitur vitiosus
animus virtute armatum animum superat. E. Verissimum est. A. Jam
corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te
arbitror negaturum. E. Nemo id negat, qui (quod facile est) videt
aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae
accipit, esse praeferendam. A. Multo minus igitur corpus,
qualecumque id sit, animum virtute praeditum vincit. E.
Evidentissimum est. A. Quid? animus justus, mensque jus proprium
imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac
virtute regnantem, ex arce dejicere, atque libidini subjugare? E.
Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed
etiam quod a justitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam
facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.
21. A. Bene intelligis; quare illud restat ut respondeas, si
potes, utrum tibi videatur rationali et sapienti mente quidquam esse
praestantius. E. Nihil praeter Deum arbitror. A. Et mea ista
sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune
quaeritur, ut ad intelligentiam veniat, quanquam robustissima teneatur
fide, integra nobis sit hujus quaestionis, diligens et cauta
tractatio.
|
|