|
In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam
menti virtute pollenti fas est excellere, injustam esse nullo modo
posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem
servire libidini. E. Istud prorsus nemo est qui non sine ulla
cunctatione fateatur. A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti
compotique virtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit
servam libidinis propter justitiam; quidquid autem inferius est, non
possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos
constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat,
quam propria voluntas et liberum arbitrium. E. Nihil tam necessarium
restare video.
22. A. Sequitur jam ut tibi videatur juste illam pro peccato tanto
poenas pendere. E. Negare non possum. A. Quid igitur? Num ista
ipsa poena parva existimanda est, quod ei libido dominatur,
exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem
trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc etiam defensitantem,
nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa
irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas
ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione
veritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc conantem
in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidentem: cum interea
cupiditatum illud regnum tyrannice saeviat, et variis contrariisque
tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet, hinc timore,
inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc
cruciatu rei amissae quae diligebatur, inde ardore adipiscendae quae
non habebatur; hinc acceptae injuriae doloribus, inde facibus
vindicandae: quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria,
addicere ambitio, inflare superbia, torquere invidia, desidia
sepelire, pervicacia concitare, afflictare subjectio, et quaecumque
alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent?
possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes
qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti?
23. E. Magnam quidem istam poenam esse judico, et omnino justam,
si quis jam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac
libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum
est, qui haec aut voluerit facere, aut velit. Quanquam enim credamus
hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut
ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit;
tamen hoc cum firmissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus
sum: cujus rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas,
me invito facis.
|
|