|
24. Verum illud quod me maxime movet, cur hujuscemodi acerbissimas
poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam
fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis
arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando,
si vales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. A. Ita
istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse
sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus. Sed
cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium hujus corporis alia
quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna
quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo
tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut
potest.
25. Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas. E. Nescio.
A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. A. Nihil ergo deinceps
me interroges. E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non
debeo, nisi volenti scire quod rogas. Deinde nisi velis ad sapientiam
pervenire, sermo tecum de hujusmodi rebus non est habendus. Postremo
meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. Jam vero
de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatae vitae
tuae. E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge
jam, videamus quid hinc conficias. A. Faciam: sed dic etiam
prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. E. Quid est
bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere,
et ad summam sapientiam pervenire. Modo tu vide utrum rectam
honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis,
aut certe negare audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem
bonam. E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem,
sed etiam bonam voluntatem jam habere confiteor. A. Quanti pendis,
oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut
honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda
arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. A.
Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam
dico bonam voluntatem, in cujus comparatione abjectissima sint ea quae
commemoravimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum
nullos labores, nulla pericula recusare? E. Gaudendum vero, ac
plurimum. A. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos
affectos putas tanti boni? E. Imo maximo.
26. A. Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate nostra esse
constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono.
Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est ? Quam
quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis,
voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis
autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus
bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per
seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum judicet, si amiserit
gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum
non miserrimum judicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis
inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret
autem bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit
tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur? E. Verissimum
est. A. Jure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam
fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), hujuscemodi
afficiuntur miseria. E. Assentior.
|
|