CAPUT XIII. Voluntate vitam beatam, voluntate miseram degimus.

27. A. Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scientia. E. Videtur. A. Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? E. Ita existimo. A. Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas? E. Imo ita ut dicis sentio. A. Jam justitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur? E. Nulla mihi alia justitiae notio est. A. Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cujus excellentia jam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et judicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt? E. Necesse est omnino ut adversetur. A. Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt? E. Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia. A. Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuamus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim voluntate amantur, cui tanquam inimicae charissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est. E. Tribuamus sane: non enim intelligo quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. A. Vide jam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae voluntati est quam libido? Ex quo profecto intelligis istum bonae voluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo jure temperantem vocari. E. Perge; assentior. A. Justitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video. Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest. Sequitur ergo ut nemini faciat injuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad justitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. E. Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.

28. A. Quid igitur impedit cur hujus vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. A. Quid? vitam miseram potesne ullo modo non judicare fugiendam? E. Et magnopere quidem judico, nihilque aliud agendum existimo. A. At laudabilem non fugiendam profecto putas. E. Quin etiam appetendam sedulo existimo. A. Non ergo misera est quae laudabilis vita est. E. Hoc utique sequitur. A. Nihil jam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam. E. Manifestissimum est. A. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cujus amissio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet. E. Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. A. At si hunc beatum recte judicamus, nonne recte miserum, qui contrariae voluntatis est? E. Rectissime. A. Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere ? E. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum.

29. A. Vide etiam aliud: nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam voluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste vivere appetimus. E. Ita memini. A. Hanc igitur voluntatem, si bona itidem voluntate diligamus atque amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia volumus possumus, anteponamus; consequenter illae virtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere idipsum est recte honesteque vivere. Ex quo conficitur ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum velle sit habere quod voluit . E. Vere tibi dico, vix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi oborto tam magno, et tam in facili constituto bono. A. Atqui hoc ipsum gaudium, quod hujus boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata vita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate vivere, quam veris bonis certisque gaudere. E. Ita sentio.