|
30. A. Recte: sed censesne quemquam hominum non omnibus modis
velle atque optare vitam beatam? E. Quis dubitat omnem hominem
velle? A. Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim
atque convenerat inter nos, voluntate illam mereri homines, voluntate
etiam miseram, et sic mereri ut accipiant: nunc vero existit nescio
quae repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur
superiorem tam evigilatam firmamque rationem. Quomodo enim voluntate
quisque miseram vitam patitur, cum omnino nemo velit misere vivere?
Aut quomodo voluntate beatam vitam consequitur homo, cum tam multi
miseri sint, et beati omnes esse velint? An eo evenit, quod aliud
est velle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam vel malam
voluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet,
non propterea sunt beati, quia beate vivere voluerunt; nam hoc volunt
etiam mali: sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum
est quod miseri homines non adipiscuntur quod volunt, id est, beatam
vitam. Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est,
nemoque assequitur, recte scilicet vivere, non itidem volunt. Hoc
enim aeterna lex illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est,
incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in
beatitate autem et miseria praemium atque supplicium . Itaque cum
dicimus voluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri
esse velint, sed quod in ea voluntate sunt, quam etiam eis invitis
miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi,
quod volunt omnes beati esse, nec possunt; non enim volunt omnes recte
vivere, cui uni voluntati vita beata debetur: nisi quid habes adversus
haec dicere. E. Ego vero nihil.
|
|