|
31. Sed videamus jam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de
duabus legibus referantur. A. Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui
recte vivere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum
sit, sed etiam dulce atque jucundum, amet hanc legem, habeatque
charissimam, qua videt tributam esse bonae voluntati beatam vitam,
malae miseram? E. Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam
sequens ita vivit. A. Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat
ac temporale, an stabile ac sempiternum? E. Aeternum sane atque
incommutabile. A. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes,
nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua
talibus hominibus miseria merito rependitur? E. Nullo modo,
arbitror. A. Nihilne amant aliud? E. Imo plurima; ea scilicet
in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit.
A. Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et
pulchritudinem corporis, caeteraque omnia quae possunt et volentes non
adipisci, et amittere inviti. E. Ista ipsa sunt. A. Num haec
aeterna esse censes, cum temporis volubilitati videas obnoxia? E.
Quis hoc vel dementissimus senserit? A. Cum igitur manifestum sit
alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium,
cumque duas leges esse convenerit, unam aeternam, aliam temporalem;
si quid aequitatis sapis, quos istorum judicas aeternae legi, quos
temporali esse subdendos? E. Puto in promptu esse quod quaeris: nam
beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere
existimo; miseris vero temporalis imponitur. A. Recte judicas,
dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime jam ratio
demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab
aeterna liberos; unde omnia quae justa sunt, justeque variantur,
exprimi diximus: eos vero qui legi aeternae per bonam voluntatem
haerent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet,
intelligis. E. Teneo quod dicis.
32. A. Jubet igitur aeterna lex avertere amorem a temporalibus,
et eum mundatum convertere ad aeterna. E. Jubet vero. A. Quid
deinde censes temporalem jubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra
dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo jure
possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus
servari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et ejus quae
vocantur bona, ut integra valetudo, acumen sensuum, vires,
pulchritudo, et si qua sunt caetera, partim necessaria bonis artibus,
et ideo pluris pensanda, partim viliora. Deinde libertas, quae
quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi aeternae adhaerentium:
sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos
homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus
manumitti volunt. Deinde parentes, fratres, conjux, liberi,
propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua
necessitudine adjuncti sunt. Ipsa denique civitas, quae parentis loco
haberi solet; honores etiam et laudes, et ea quae dicitur gloria
popularis. Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia
quorum jure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere
potestatem videmur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique
distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod
proposuimus non necessarium. Satis est enim videre non ultra porrigi
hujus legis potestatem in vindicando, quam ut haec vel aliquid horum
adimat atque auferat ei quem punit. Metu coercet ergo, et ad id quod
vult, torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis
accommodata est. Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis
quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex hujuscemodi hominibus
constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed
cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem vide utrum jam
perventum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim
quaerere, quatenus habeat jus ulciscendi ea lex qua populi terreni
civitatesque gubernantur. E. Video perventum.
33. A. Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quae
per injuriam, sive quae per talem vindictam infertur hominibus, si eas
res quae invito auferri possunt, non amarent? E. Id quoque video.
A. Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is
quidem qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet
subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi
constituens, quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique
deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona
esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo
potius fiunt: et ideo non eis amore agglutinetur, neque velut membra
sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum
cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur, et habere illa
atque regere, cum opus est, paratus, et amittere ac non habere
paratior: cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter
avaros accusandum putas, aut cibos propter voraces, aut vinum propter
ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque
hoc modo caetera, cum praesertim videas et igne bene uti medicum, et
pane scelerate veneficum? E. Verissimum est, non res ipsas, sed
homines qui eis male utuntur esse culpandos.
|
|