|
1. EVODIUS : Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit
auctor mali? AUGUSTINUS: Dicam, si planum feceris de quo
malo quaeras. Duobus enim modis appellare solemus malum: uno, cum
male quemque fecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum.
E. De utroque scire cupio. A. At si Deum bonum esse nosti vel
credis, neque enim aliter fas est, male non facit: rursus, si Deum
justum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis praemia,
ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala
sunt. Quamobrem si nemo injuste poenas luit, quod necesse est
credamus, quandoquidem divina providentia hoc universum regi credimus,
illius primi generis malorum nullo modo, hujus autem secundi auctor est
Deus. E. Est ergo alius auctor illius mali, cujus Deum non esse
compertum est? A. Est certe: non enim nullo auctore fieri posset.
Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus
aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si
dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta justitia Dei
vindicari. Non enim juste vindicarentur, nisi fierent voluntate .
2. E. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si
verum est, quisnam sit ille a quo peccare didicerimus, inquiro. A.
Aliquid boni existimas esse disciplinam? E. Quis audeat dicere
malum esse disciplinam? A. Quid, si nec bonum nec malum est? E.
Mihi bonum videtur. A. Bene sane; siquidem scientia per illam
datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit:
an tu aliter putas? E. Ego per disciplinam non nisi bona disci
arbitror. A. Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi
a discendo non dicta est. E. Unde ergo ab homine fiunt si non
discuntur? A. Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo
avertit atque abalienat: sed sive hoc, sive aliud aliquid sit, illud
certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo
dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. Si enim
discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit
bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur discuntur mala,
et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si discuntur
mala, vitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est,
nisi a disciplina deviare.
3. E. Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene
facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum
disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut
illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse
respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse
confirmo, et cujus auctorem requiro. A. Saltem intelligentiam non
nisi bonum putas? E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid
in homine possit esse praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam
intelligentiam malam esse posse. A. Quid? cum docetur quisque, si
non intelligat, poteritne tibi doctus videri? E. Omnino non
poterit. A. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui
non intelligit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui
discit, intelligit; et omnis qui intelligit, bene facit: quisquis
igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto
per quem bene facimus, quaerit. Quapropter desine velle investigare
nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si
doctor est, malus non est.
|
|