CAPUT III. Mali natura ex libidine.

6. Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. Quod si non potes totum simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. E. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male facta videantur? A. Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat? E. Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est. A. Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum judicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, jam non tantum credere, sed intelligere cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis0 atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intelligendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris. E. Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vult, male utique facit. A. Quid, si cujuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cujus uxorem vicissim parem cupit habere licentiam? nihilne mali facere tibi videtur? E. Imo plurimum. A. At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium convincas.

7. E. Eo mihi videtur malum, quod hujus criminis homines vidi saepe damnari. A. Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae divina auctoritate praecellit; jam invenies quam male de Apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam judicati sint. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidem: si autem non omne malum est quod damnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse doceas. E. Quid tibi respondeam non invenio.

8. A. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod jam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. E. Nihil est omnino manifestius, et jam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim jam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari.