|
9. A. Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem vocari?
E. Scio. A. Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an
aliquid putas? E. Imo plurimum haec ab invicem distare arbitror.
A. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit.
E. Est ita ut dicis. A. Quid si ergo quispiam non cupiditate
adipiscendae alicujus rei, sed metuens ne quid ei mali accidat,
hominem occiderit? num homicida iste non erit? E. Erit quidem, sed
non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem
occidit, cupit utique sine metu vivere. A. Et parvum tibi videtur
bonum sine metu vivere? E. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae
per facinus suum provenire nullo modo potest. A. Non quaero quid ei
provenire possit, sed quid ipse cupiat. certe enim bonum cupit, qui
cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est;
alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse
homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio
reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala
sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non
esse peccatum . E. Si homicidium est hominem occidere, potest
accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et judex vel
minister ejus nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu
fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt. A.
Assentior: sed homicidae isti appellari non solent. Responde
itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus
graves, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt,
ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? E. Longe ab eis istum
differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra
leges; hujus autem facinus nulla lex approbat.
10. A. Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te
oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intelligamus quod credimus;
legibus autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id
ipsum intelligere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam
puniat. E. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui
volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum. A. Ecquid,
recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem
dominari, et eo ipso malum esse? E. Recordor sane. A. Quid?
illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non
habere malam cupiditatem? E. Et hoc recordor. A. Cum ergo ista
cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate
interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus.
Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi
quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt. E. Jam mihi
videtur injuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud
haberem quod dicerem. A. Itane prius tibi persuasisti tantum scelus
impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille servus propter
satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque
sine metu vivere, non tantum bonorum, sed etiam malorum omnium est:
verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorem ab iis
rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his
fruendis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et
propterea facinorosam sceleratamque vitam, quae mors melius vocatur,
gerunt. E. Resipisco, et admodum gaudeo jam me plane cognovisse
quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam
esse jam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus
amittere.
|
|