|
11. Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in
sacrilegiis libido dominetur, quae videmus plura superstitione
committi. A. Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum
videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro
vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur
libidine. E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui
pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non
possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? A .
Non ergo lex justa est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem,
ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut
violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit,
interimat. Nam militi etiam jubetur lege, ut hostem necet: a qua
caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges
injustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non
videtur, quae justa non fuerit.
12. E. Legem quidem satis video esse munitam contra hujuscemodi
accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne
majora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum qui
alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo
est immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa
infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Jam vero miles in
hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile
nulla libidine implevit. Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa
lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit,
si Dei jussu tulit, id est quod praecepit aeterna justitia, expers
omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc
statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse
sit; quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis,
verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc
conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad conjugium
feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille injustus atque
corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi quae tuendorum civium
causa vim hostilem eadem vi repelli jubet, sine libidine obtemperari:
et de omnibus ministris, qui jure atque ordine potestatibus quibusque
subjecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata,
quomodo inculpati queant esse, non video: non enim lex eos cogit
occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem
necare pro iis rebus quas inviti possunt amittere, et ob hoc amare non
debent. De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo
pacto a uferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest,
contemnenda est; si non potest, nihil metuendum. De pudicitia vero
quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem
virtus est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest.
Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in
potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit,
non intelligo. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales
permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt,
non invenio.
13. A. Multo minus ego invenire possum, eur hominibus defensionem
quaeras, quos reos nulla lex tenet. E. Nulla fortasse, sed earum
legum quae apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non
aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est
quod non administret divina providentia. Quomodo enim apud eam sunt
isti peccato liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana
caede polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo
regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam
vindicare. Ea enim vindicanda sibi haec lex populi assumit, quae
satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per
hominem regi. Illae vero culpae alias poenas aptas habent, a quibus
sola mihi videtur posse liberare sapientia. A. Laudo et probo
istam, quamvis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et
sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex
ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita
relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et
recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda
sunt.
|
|