CAPUT VII. Homo ex aeterna lege quomodo ordinatissimus disquirendum, eoque fine ostenditur scire melius esse quam vivere.

16. A. Age nunc, videamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una lege sociatis, populus constat; quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi vivere te. E. Hoc vero quid certius responderim? A. Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse vivere, aliud nosse se vivere? E. Scio quidem neminem se nosse vivere, nisi viventem; sed utrum omnis vivens noverit se vivere, ignoro. A. Quam vellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moves. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi, cum saepe viderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subjugatam, ut voluntati ejus sensu quodam et consuetudine serviat; utrum tibi ullo modo fieri posse videatur. ut bestia quaelibet immanis vel feritate vel corpore, vel etiam sensu quolibet acerrima, pari vice sibi hominem subjugare conetur, cum corpus ejus seu vi seu clam multae interimere valeant. E. Nullo modo istuc fieri posse consentio. A. Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, viribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est quae ratio vel intelligentia dici solet? E. Non invenio aliud, quandoquidem in animo est id quo belluis antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc vero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque parvum aliquid esse cuivis apparet; quid aliud rectius, quam rationem vocaverim? A. Vide quam facile fiat Deo adjuvante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intelligo, terminata est, tamdiu nos retenturam putaveram, quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe jam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. E. Ita est. A. Qui ergo scit se vivere, ratione non caret. E. Consequens est. A. Vivunt autem bestiae, et sicut jam emicuit, rationis expertes sunt. E. Manifestum est. A. Ecce igitur jam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod vivit scire se vivere, quanquam omne quod se vivere sciat, vivat necessario

17. E. Non mihi est jam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. A. Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius? E. Quid putas, nisi scientiam vitae? A. Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti. E. Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? E. Teneo et istam differentiam: persequere caetera.