|
18. A. Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo
pecoribus homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque
rectius appellatur (nam utrumque in divinis Libris invenimus), si
dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse
hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum
pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque
alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus
quoque tributum videmus, quae infima quadam vita continentur; videre
autem atque audire, et olfactu, gustu, tactu corporalia sentire posse
bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde
vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates
facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus,
quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. Genus tamen ipsum
rerum est nobis certe commune cum belluis: jam vero appetere voluptates
corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. Sunt
alia quaedam, quae jam cadere in feras non videntur, nec tamen in
homine ipso summa sunt, ut jocari et ridere: quod humanum quidem, sed
infimum hominis judicat, quisquis de natura humana rectissime judicat.
Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi
bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos
esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non
est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum
putavit. Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus
homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est
omnino, ubi deterioribus meliora subjiciuntur: an tibi non videtur?
E. Manifestum est. A. Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus
cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine,
cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus. E.
Intelligo ac sequor.
|
|