|
25. Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas
existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque
homines habere sapientias? an vero unam praesto esse communiter
omnibus, cujus quanto magis quisque fit particeps, tanto est
sapientior? E. Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe
varie videri hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui
militant, sapienter sibi facere videntur; et qui contempta militia
colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant,
tribuuntque sapientiae; et qui astuti sunt ad excogitandos modos
conquirendae pecuniae, sibi videntur esse sapientes; et qui haec omnia
negligunt vel abjiciunt, et quaeque sunt hujusmodi temporalia, et
totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut
semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus
judicant; et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se
dedere, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut
hominibus consulant, et in rerum humanarum juste moderandarum et
gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui
utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis,
partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant,
sibi palmam sapientiae tenere videntur. Omitto innumerabiles sectas,
quarum nulla est quae non sectatores suos praeponens caeteris, eos
solos velit esse sapientes. Quamobrem cum id nunc agatur inter nos,
ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intelligentia
teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero,
nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo
noverim, quae sit ipsa sapientia.
26. A. Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua
cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti
diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea
diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. Quisquis ergo
appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei
videretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui
nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. In
quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. In
quantum autem quisque non eam tenet vitae viam quae ducit ad
beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem
pervenire, in tantum errat. Error est enim cum sequimur aliquid quod
non ad id ducit quo volumus pervenire. Et quanto magis in via vitae
quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a
veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono
assecuto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controversia
volumus. Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle
esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus
est, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus,
cernitur et tenetur. Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen
nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus,
fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle:
ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente
habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne
esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet.
27. Quare si jam constat inter nos quae sit sapientia, quam
fortasse verbis explicare non poteras (nam si eam nullo modo animo
cerneres, nullo modo scires et velle te esse sapientem et velle
debere, quod te negaturum esse non arbitror), volo jam dicas mihi,
utrum etiam sapientiam, sicut numeri rationem atque veritatem omnibus
ratiocinantibus communem se praebere arbitreris; an quoniam tot sunt
mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid
cerno, nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias, quot potuerint
esse sapientes. E. Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam
veritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam
esse communem. A. Dubitas autem summum bonum, quidquid illud est,
omnibus hominibus unum esse? E. Dubito sane, quia diversos diversis
rebus gaudere video tanquam summis bonis suis. A. Vellem quidem, ut
de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quidquid illud est,
non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna
quaestio est, et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino tot
summa bona esse, quot sunt ipsae res diversae quae a diversis tanquam
summa bona appetuntur: num ideo sequitur, ut ipsa sapientia etiam non
sit una communis omnibus, quia ea bona, quae in illa cernunt et
eligunt homines, multa et diversa sunt? Si enim hoc putas, potes et
de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diversa sunt, quae
in ea cernimus. De quibus multis elegit quisque pro voluntate quo
fruatur per oculorum sensum: et alius altitudinem montis alicujus
intuetur libenter, et eo gaudet aspectu; alius campi planitiem, alius
convexa vallium, alius nemorum viriditatem, alius mobilem aequalitatem
maris, alius haec omnia, vel quaedam horum simul pulchra confert ad
laetitiam videndi. Sicut ergo ista multa et diversa sunt, quae in
luce solis homines vident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una
est, in qua videt et tenet quo fruatur uniuscujusque intuentis
aspectus: ita, etiamsi multa sunt bona eaque diversa, e quibus eligat
quisque quod volet, idque videndo et tenendo ad fruendum summum sibi
bonum recte vereque constituat; fieri tamen potest ut lux ipsa
sapientiae, in qua haec videri et teneri possunt, omnibus sapientibus
sit una communis. E. Fateor fieri posse, nec impedire aliquid, ut
non sit omnibus communis una sapientia, etiamsi multa et diversa sint
summa bona: sed vellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri
posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. A. Tenemus
interim esse sapientiam: sed utrum sit communis una omnibus, an
singuli sapientes suas habeant, sicuti animas vel mentes suas, hoc
nondum tenemus. E. Ita est.
|
|