CAPUT X. Una est sapientiae lux omnibus sapientibus communis.

28. A. Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes, et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et verum esse nullo modo utique dubitaverim. Hoc ergo verum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intelligas et a me videri posse hoc verum, tametsi mihi abs te non dicatur? E. Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, videri posse non dubitem. A. Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est? E. Manifestissime. A. Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc verum esse concedere. E. Prorsus non dubito. A. Hoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cujusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus? E. Nullo modo. A. Item, juste esse videndum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communiter? E. Assentior. A. Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inviolabile violabili, poteris negare? E. Quis potest? A. Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari valent? E. Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam verum est. A. Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam incommutabile intelligat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter praesto esse videat? E. Verissimum est. A. Quid? eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur? E. Quis dubitaverit?

29. A. Jam hujusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas tanquam regulas, et quaedam lumina virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi videantur ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eum qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. E. Videtur omnino. A. Quid? ille qui juste vivit, possetne ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae propria suis quibusque distribuat? E. Non posset. A. Qui ergo haec videt, num eum negabis sapienter videre? E. Non nego. A. Quid? ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponendam esse decernit? E. Manifestissime. A. Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? E. Nullo modo negaverim. A. Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter utique convertit. E. Certissimum est. A. Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. E. Prorsus sine dubio. A. Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. E. Omnino ita est. A. Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.