|
33. Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem,
haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem; quam non possis
dicere tuam vel meam, vel cujusquam hominis, sed omnibus
incommutabilia vera cernentibus, tanquam miris modis secretum et
publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter: omne autem
quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus praesto
est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit?
Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante
tractatum sit; ea scilicet quae oculorum vel aurium sensu communiter
tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus,
vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve
naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia. Sic ergo etiam illa
quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam
dixeris ad mentis alicujus nostrum pertinere naturam. Duorum enim
oculi quod simul vident, nec hujus nec illius oculos esse poteris
dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus.
E. Apertissimum atque verissimum est.
34. A. Hanc ergo veritatem, de qua jam diu loquimur, et in qua
una tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra
est, an aequalem mentibus nostris, an etiam inferiorem? Sed si esset
inferior, non secundum illam, sed de illa judicaremus, sicut
judicamus de corporibus, quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non
tantum ita esse vel non ita, sed ita vel non ita esse debere: sic et
de animis nostris non solum ita esse animum novimus, sed plerumque
etiam ita esse debere. Et de corporibus quidem sic judicamus, cum
dicimus, Minus candidum est quam debuit; aut, minus quadrum, et
multa similiter: de animis vero, Minus aptus est quam debet; aut,
minus lenis; aut minus vehemens, sicut nostrorum morum se ratio
tulerit. Et judicamus haec secundum illas interiores regulas
veritatis, quas communiter cernimus: de ipsis vero nullo modo quis
judicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora, aut
septem et tria decem esse, nemo dicit ita esse debuisse, sed tantum
ita esse cognoscens, non examinator corrigit, sed tantum laetatur
inventor. Si autem esset aequalis mentibus nostris haec veritas,
mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostrae aliquando eam plus
vident, aliquando minus, et ex hoc fatentur se esse mutabiles: cum
illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis videtur, nec deficiat
cum minus, sed integra et incorrupta, et conversos laetificet lumine,
et aversos puniat caecitate. Quid, quod etiam de ipsis mentibus
nostris secundum illam judicamus, cum de illa nullo modo judicare
possimus? Dicimus enim, Minus intelligit quam debet, aut tantum
quantum debet intelligit. Tantum autem mens debet intelligere,
quantum propius admoveri atque inhaerere potuerit incommutabili
veritati. Quare si nec inferior, nec aequalis est, restat ut sit
superior atque excellentior.
|
|