|
Nemo autem securus est in iis bonis quae potest invitus amittere.
Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non enim locis
separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a veritate atque
sapientia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur.
Nemo autem vult aliquid nolens. Habemus igitur qua fruamur omnes
aequaliter atque communiter: nullae sunt angustiae, nullus in ea
defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et
omnibus communis est, et singulis casta est. Nemo alicui dicit:
Recede, ut etiam ego accedam; remove manus, ut etiam ego amplectar.
Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt . Cibus ejus nulla ex parte
discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim ab
ejus communione in privatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa
capis, et mihi manet integrum. Quod te inspirat non exspecto ut
reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid ejus
aliquando fit cujusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus
tota est communis.
38. Minus ergo ea quae tangimus, vel quae gustamus, vel quae
olfacimus, huic sunt veritati similia, sed magis ea quae audimus et
cernimus: quia et omne verbum a quibus auditur, totum auditur ab
omnibus, et simul a singulis totum; et species omnis quae oculis
adjacet, quanta videtur ab uno, tanta et ab alio simul. Sed multum
longo intervallo sunt ista similia: nec tota enim simul sonat quaelibet
vox, quia per tempora tenditur et producitur, et aliud ejus prius
sonat, aliud posterius; et species omnis visibilis tanquam intumescit
per locos, nec ubique tota est. Et certe omnia haec auferuntur
invito, et quominus eis frui possimus, quibusdam impedimur angustiis.
Nam et si posset esse cujusquam suavis cantus sempiternus, et studiosi
ejus certatim ad eum audiendum venirent, coarctarent sese, atque
pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque
propinquior, et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus
vocibus fugientibus tangerentur. Solem autem istum si vellem intueri,
atque id pertinaciter possem; et in occasu me desereret, et
subvelaretur nubilo, et multis aliis obstaculis voluptatem videndi eum
invitus amitterem. Postremo etiam si adesset semper suavitas, et
lucis videnti, et vocis audienti, quid magnum ad me perveniret, cum
mihi esset commune cum belluis? At illa veritatis et sapientiae
pulchritudo, tantum adsit perseverans voluntas fruendi, nec
multitudine audientium constipata secludit venientes, nec peragitur
tempore, nec migrat locis, nec nocte intercipitur, nec umbra
intercluditur, nec sensibus corporis subjacet. De toto mundo ad se
conversis qui diligunt eam, omnibus proxima est, omnibus sempiterna;
nullo loco est, nusquam deest; foris admonet, intus docet; cernentes
se commutat omnes in melius, a nullo in deterius commutatur; nullus de
illa judicat, nullus sine illa judicat bene. Ac per hoc eam
manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae
sapientes, et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris judices, sine
dubitatione esse potiorem.
|
|