|
39. Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse
monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius.
Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc
demonstrarem. Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus
est: si autem non est, jam ipsa veritas Deus est. Sive ergo illud
sit, sive non sit, Deum tamen esse, negare non poteris: quae nobis
erat ad disserendum et tractandum quaestio constituta. Nam si te hoc
movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus,
esse Patrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem accepisse,
quod aeterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia.
Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est
enim Deus, et vere summeque est. Quod jam non solum indubitatum,
quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamvis adhuc
tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quaestioni susceptae
sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent, explicare possimus: nisi
quid habes adversus ista quod opponas. E. Ego vero incredibili
omnino, et quam tibi verbis explicare non possum, laetitia perfusus
accipio ista, et clamo esse certissima. Clamo autem voce interiore,
qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inhaerere: quod non solum
bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo.
40. A. Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te,
numquid jam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id
nobis esse proveniat? E. Eo nos potius tendere existimo. A. Unde
ergo ista comprehendis, quibus veris certisque gaudere te clamas, et
hoc ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest
nosse sapientiam? E. Quamdiu insipiens est, non potest. A. Tu
ergo jam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam. E. Non sum quidem
adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum novi
sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae novi, et ad sapientiam
pertinere, negare non possum. A. Dic, quaeso te, nonne fateberis
eum qui non est justus, injustum esse; et qui non est prudens,
imprudentem esse; et qui non est temperans, intemperantem? an
dubitari de his aliquid potest? E. Fateor hominem, quando justus
non est, injustum esse; hoc etiam de prudente et temperante
responderim. A. Cur ergo et quando sapiens non est, non sit
insipiens? E. Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est,
eum esse insipientem. A. Nunc ergo tu quid horum es? E.
Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et ex
iis quae concessi, video esse consequens ut me insipientem non dubitem
dicere. A. Novit ergo insipiens sapientiam. Non enim, sicut jam
dictum est, certus esset velle se esse sapientem, idque oportere,
nisi notio sapientiae menti ejus inhaereret, sicut earum rerum de
quibus singillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam
pertinent, quarum cognitione laetatus es. E. Ita est ut dicis.
|
|