|
41. A. Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi
ut quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam
animam nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter
infigamus; ut non jam privato suo gaudeat quod implicavit rebus
transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus
apprehendat id quod unum atque idem semper est? Sicut enim tota vita
corporis est anima, sic beata vita animae Deus est. Quod dum
agimus, donec peragamus, in via sumus. Et quod istis veris et certis
bonis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere
concessum est, vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid
agat cum amatoribus suis cum ad eam veniunt, et eam quaerunt: dictum
est enim, In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia
occurret illis (Sap. VI, 17). Quoquo enim te verteris,
vestigiis quibusdam, quae operibus suis impressit, loquitur tibi, et
te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum formis intro revocat; ut
quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus,
videas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum redeas,
atque intelligas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut
improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges,
ad quas referas quaeque pulchra sentis exterius.
42. Intuere coelum et terram et mare, et quaecumque in eis vel
desuper fulgent, vel deorsum repunt vel volant vel natant; formas
habent, quia numeros habent: adime illis haec, nihil erunt. A quo
ergo sunt, nisi a quo numerus; quandoquidem in tantum illis est esse,
in quantum numerosa esse? Et omnium quidem formarum corporearum
artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua:
et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando movent, donec illud
quod formatur foris, ad eam quae intus est lucem numerorum relatum,
quantum potest impetret absolutionem, placeatque per interpretem sensum
interno judici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis
ipsius membra quis moveat; numerus erit: nam moventur etiam illa
numerose. Et si detrahas de manibus opus, et de animo intentionem
fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur,
saltatio vocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet;
respondebit tibi numerus: Ecce sum. Inspice jam pulchritudinem
formati corporis; numeri tenentur in loco. Inspice pulchritudinem
mobilitatis in corpore; numeri versantur in tempore. Intra ad artem
unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum; nunquam erit,
nusquam erit; vivit in ea tamen numerus: nec ejus regio spatiorum
est, nec aetas dierum; et discendae arti tamen cum se accommodant,
qui se artifices fieri volunt, corpus suum per loca et tempora movent,
animum vero per tempora: accessu quippe temporis peritiores fiunt.
Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum videas;
jam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso
secretario veritatis: quae si adhuc languidiorem aspectum tuum
reverberat, refer oculum mentis in illam viam, ubi se ostendebat
hilariter. Memento sane distulisse te visionem quam fortior saniorque
repetas.
43. Vae qui derelinquunt te ducem, et oberrant in vestigiis tuis,
qui nutus tuos pro te amant, et obliviscuntur quid innuas, o
suavissima lux purgatae mentis sapientia! non enim cessas innuere nobis
quae et quanta sis; et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et
artifex enim quodammodo innuit spectatori operis sui de ipsa operis
pulchritudine, ne ibi totus haereat, sed speciem corporis fabricati
sic percurrat oculis, ut in eum qui fabricaverit recurrat affectu.
Similes autem sunt hominibus, qui ea quae facis pro te amant, qui cum
audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis suavitatem vocis ejus,
et structuras syllabarum apte locatarum avide audiunt, amittunt
sententiarum principatum, cujus illa verba tanquam signa sonuerunt.
Vae qui se avertunt a lumine tuo, et obscuritati suae dulciter
inhaerent! Tanquam enim dorsum ad te ponentes, in carnali opere velut
in umbra sua defiguntur, et tamen etiam ibi quod eos delectat, adhuc
habent de circumfulgentia lucis tuae . Sed umbra dum amatur,
languidiorem facit oculum animi, et invalidiorem ad perferendum
conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum
sectatur libentius quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo
incipit non posse videre quod summe est, et malum putare quidquid
fallit improvidum, aut illicit indigum , aut captum excruciat, cum ea
pro merito patiatur aversionis suae, et quidquid justum est, malum
esse non possit.
44. Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel
animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma
teneatur, qua detracta in nihil recidat; noli dubitare, ut ista
mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta
varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse
aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et
quasi diffundatur locis, neque potendatur atque varietur temporibus,
per quam cuncta ista formari valeant, et pro suo genere implere atque
agere locorum ac temporum numeros.
|
|