|
47. E. Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum
manifestum fiat, quantum in hac vita atque inter tales, quales nos
sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem
omnia quae sunt, sive quae intelligunt et vivunt et sunt, sive quae
tantum vivunt et sunt, sive quae tantum sunt, ex Deo sunt. Nunc jam
tertiam quaestionem videamus, utrum expediri possit, inter bona esse
numerandam liberam voluntatem. Quo demonstrato, sine dubitatione
concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. A. Bene
meministi proposita, et secundam quaestionem jam explicatam vigilanter
animadvertisti: sed videre debuisti etiam istam tertiam jam solutam.
Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum
voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. Cui sententiae tuae cum
ego intulissem, recte fieri non posse, nisi codem libero voluntatis
arbitrio , atque ad id potius hoc Deum dedisse asseverarem;
respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut justitia
data est, qua nemo nisi recte potest uti. Quae responsio tua in
tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus
et majora et minora bona non esse nisi ex Deo. Quod non tam dilucide
ostendi posset, nisi prius adversus opiniones impiae stultitiae, qua
dicit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII,
1), qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem
ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid
manifestum intenderetur. Quae duo tamen, id est, Deum esse, et
omnia bona ex ipso esse, quanquam inconcussa fide etiam antea
tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter
bona esse numerandam liberam voluntatem, manifestissime appareat.
48. Jam enim superiore disputatione patefactum est, constititque
inter nos, naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam,
ac per hoc animum majus bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis
bonis invenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen
propterea dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona;
quid mirum si et in animo sunt quaedam bona, quibus etiam non recte uti
possimus, sed quia bona sunt, non potuerunt dari nisi ab illo a quo
sunt omnia bona? Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt
manus, et tamen manibus male utitur qui eis operatur vel saeva vel
turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse
integritati corporis plurimum bonum; et tamen eum qui ad nocendum
cuipiam, vel seipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti pedibus
non negares. Oculis hanc lucem videmus, formasque internoscimus
corporum; idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in
fastigio quodam dignitatis haec membra locata sunt; et ad salutem
tuendam, multaque alia vitae commoda refert usus oculorum: oculis
tamen plerique pleraque agunt turpiter, et eos militare cogunt
libidini. Et vides quantum bonum desit in facie, si oculi desint:
cum autem adsunt, quis hos dedit, nisi bonorum omnium largitor Deus?
Quemadmodum ergo ista probas in corpore, et non intuens eos qui male
his utuntur, laudas illum qui haec dedit bona: sic liberam voluntatem
sine qua nemo potest recte vivere, oportet et bonum, et divinitus
datum, et potius eos damnandos qui hoc bono male utuntur, quam eum qui
dederit dare non debuisse fatearis.
49. E. Prius ergo vellem ut mihi probares aliquod bonum esse
liberam voluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia
fateor ex Deo omnia bona esse. A. Itane tandem non probavi tibi
tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque
corporis a summa omnium rerum forma, id est a veritate, subsistere
fatereris, et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros
numeratos esse, ipsa in Evangelio loquitur Veritas (Matth. X,
30). De numeri autem summitate, et a fine usque ad finem
pertendente potentia, quae locuti fuerimus, excidit tibi? Quae
igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter
exigua et omnino abjectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire
cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et
maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare
de libera voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam
qui pessime vivunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius
esse videatur in nobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte
vivi non potest. E. Jamjam parce, quaeso; pudet caecitatis. Quis
enim ambigat id longe esse praestantius, sine quo recta vita nulla
est? A. Jam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere? E.
Absit tam immanis amentia. A. Cum ergo in corpore oculum concedas
esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte vivendum non impeditur;
voluntas libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo
vivit?
50. Intueris enim justitiam, qua nemo male utitur. Haec inter
summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque virtutes animi
quibus ipsa recta vita et honesta constat. Nam neque prudentia, neque
fortitudine, neque temperantia male quis utitur: in his enim omnibus,
sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti justitia, recta ratio viget,
sine qua virtutes esse non possunt. Recta autem ratione male uti nemo
potest.
|
|