CAPUT PRIMUM. Libertas, qua peccatur, cur a Deo data.

1. E. Jam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non posset. A. Jam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? E. Quantum in superiori libro intelligere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus. A. Ego quoque memini jam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias. E. Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte agentes, ab illo poenam meremur aut praemium. A. Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. E. Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne justum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus praemium justum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate.

2. A. Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium mereri explicasti. E. Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod jam constat Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis justitia. Non enim ut alicujus est bonitatis alienis praestare beneficia ita justitiae vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam justissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intelligi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest .

3. A. Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. Quod injuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. Quomodo enim juste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa justitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. Ac per hoc et poena injusta esset et praemium, si homo voluntatem non haberet liberam. Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse justitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem.