|
Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum
magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt
omnia bona, hoc est Deo. Id enim superior disputatio persuasit, cui
toties tamque laetus assensus es. Virtutes igitur quibus recte
vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine
quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiae vero animi sine
quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male
utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum
bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male
utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non
bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare
abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media
et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas ejus in
magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed
magis in omnibus quam si non omnia tribuisset.
51. E. Assentior. Sed illud me movet, quoniam de libera
voluntate quaestio est, et videmus ipsam bene uti caeteris vel non
bene, quomodo et ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit. A.
Quomodo omnia quae ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, et
tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione cognoscimus.
An oblitus es, cum quaereremus quae ratione cognoscantur, confessum
te fuisse etiam rationem ratione cognosci? Noli ergo mirari si
caeteris per liberam voluntatem utimur, etiam ipsa libera voluntate per
eam ipsam uti nos posse; ut quodammodo se ipsa utatur voluntas quae
utitur caeteris, sicut seipsam cognoscit ratio, quae cognoscit et
caetera. Nam et memoria non solum caetera omnia, quae meminimus
comprehendit; sed etiam quod non obliviscimur nos habere memoriam,
ipsa se memoria quodammodo tenet in nobis, quae non solum aliorum, sed
etiam sui meminit, vel potius nos et caetera et ipsam per ipsam
meminimus.
52. Voluntas ergo quae medium bonum est, cum inhaeret incommutabili
bono, eique communi non proprio, sicuti est illa de qua multum locuti
sumus, et nihil digne diximus, veritas; tenet homo beatam vitam:
eaque ipsa vita beata, id est animi affectio inhaerentis incommutabili
bono, proprium et primum est hominis bonum. In eo sunt etiam virtutes
omnes, quibus male uti nemo potest. Nam haec quamvis magna in homine
et prima sint, propria tamen esse uniuscujusque hominis, non
communia, satis intelligitur. Veritate enim atque sapientia, quae
communis est omnibus, omnes sapientes et beati fiunt, inhaerendo
illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter beatus; quia
et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri, unde illum
factum videt, illa scilicet incommutabili communique veritate. Neque
prudentia cujusquam fit prudens alius, aut fortis fortitudine, aut
temperans temperantia, aut justus justitia hominis alterius quisquam
efficitur; sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis
luminibusque virtutum, quae incorruptibiliter vivunt in ipsa veritate
sapientiaque communi, quibus et ille coaptavit et fixit animum, quem
istis virtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit.
53. Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono,
impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam
bonum. Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et
conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius,
peccat. Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad
exterius, cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent,
cognoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit:
atque ita homo superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur
ab alia vita, quae in comparatione superioris vitae mors est; quae
tamen regitur administratione divinae providentiae, quae congruis
sedibus ordinat omnia, et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit
ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint,
neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam
esse comperimus; sed malum sit aversio ejus ab incommutabili bono, et
conversio ad mutabilia bona: quae tamen aversio atque conversio,
quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et justa eam miseriae
poena subsequitur.
|
|