|
54. Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas cum se
avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde ei iste motus
existat; qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine
illa nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus
iste, id est aversio voluntatis a Domino Deo, sine dubitatione
peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit
ergo iste motus ex Deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si
respondeam nescire me, fortasse eris tristior: sed tamen vera
responderim. Sciri enim non potest quod nihil est. Tu tantum
pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel
intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo.
Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo. Omnem quippe rem
ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne
cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino
remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicujus inchoatio, ubi
neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicumque
ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam
inchoationem formae, quae tanquam materies ad perficiendum subjacere
videtur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum jam
bonum est et formae inchoatio. Ita, detracto penitus omni bono, non
quidem nonnihil, sed omnino nihil remanebit . Omne autem bonum ex
Deo: nulla ergo natura est quae non sit ex Deo. Motus ergo ille
aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est,
omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat, et ad Deum
non pertinere ne dubites . Qui tamen defectus quoniam est
voluntarius, in nostra est positus potestate. Si enim times illum,
oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. Quid ergo securius quam
esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire quod non vis? Sed
quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere
potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum
Jesum Christum, fide firma teneamus , et exspectemus certa spe, et
charitate ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati
diligentius quaerendum adhuc putas (nam omnino ego jam opus esse non
arbitror): si quid tamen putas, in aliam disputationem differendum
est. E. Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc
moverit, differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis jam
inde quaesitum putes.
|
|