CAPUT II. Objectio: Liberum arbitrium, si ad bonum datum est, quomodo ad malum flexile.

4. E. Jam concedo eam Deum dedisse. Sed nonne tibi videtur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti? sic ut ipsa justitia quae data est homini ad bene vivendum: numquid enim potest quispiam per justitiam suam male vivere? Sic nemo posset per voluntatem peccare, si voluntas data esset ad recte faciendum. A. Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, veritate intus docente respondeas. Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs te quaesiveram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum. Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo homini data sunt omnia bona : si autem invenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intelligamus, quem culpare nefas est. Si vero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est. Ille enim dedit, cujus factum recte reprehendi nullo pacto potest.

5. E. Quanquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. A. Illud saltem tibi certum est, Deum esse. E. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. A. Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. LII, 1), hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere? E. Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum. Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciae latere. Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem. Jam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. A. Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse judicavimus; cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tanquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laboremus? E. Sed nos id quod credimus, nosse et intelligere cupimus.

6. A. Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse (Lib. 1, cap. 2), negare non possumus. Nisi enim aliud esset credere, et aliud intelligere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intelligere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit. Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem vita aeterna ut credant; sed, Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Deinde jam credentibus dicit, Quaerite et invenietis (Matth. VII, 7): nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit quod est postea cogniturus. Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter. Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum est, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.