|
7. Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo
manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in
quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit
voluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum
recte homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de
manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis. An tu fortasse
metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses,
falli omnino non posses? E. Perge potius ad caetera. A. Ergo
quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi
viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intelligisne ista duo
esse verissima? E. Prorsus intelligo. A. Ergo etiam hoc tertium
manifestum est, hoc est intelligere te. E. Manifestum. A. Quid
in his tribus tibi videtur excellere? E. Intelligentia. A. Cur
tibi hoc videtur? E. Quia cum tria sint haec, esse, vivere,
intelligere; et lapis est, et pecus vivit, nec tamen lapidem puto
vivere, aut pecus intelligere; qui autem intelligit, eum et esse et
vivere certissimum est: quare non dubito id excellentius judicare, cui
omnia tria insunt, quam id cui duo vel unum desit. Nam quod vivit,
utique et est, sed non sequitur ut etiam intelligat: qualem vitam esse
pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et
vivat et intelligat: nam esse cadavera possum fateri, vivere autem
nullus dixerit. Jamvero quod non vivit, multo minus intelligit. A.
Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil
homini. E. Verum est. A. Tenemus etiam id esse in his tribus
praestantius, quod homo cum duobus caeteris habet, id est
intelligere, quod habentem sequitur et esse et vivere. E. Tenemus
sane.
8. A. Dic mihi jam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere
te noveris, videndi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et
tangendi. E. Novi. A. Quid putas pertinere ad videndi sensum?
id est, quid putas nos videndo sentire? E. Quaecumque corporalia.
A. Num etiam dura et mollia videndo sentimus? E. Non. A. Quid
ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus? E. Color.
A. Quid ad aures? E. Sonus. A. Quid ad olfactum? E.
Odor. A. Quid ad gustum? E. Sapor. A. Quid ad tactum? E.
Molle vel durum, lene vel asperum, et multa talia. A. Quid?
corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si quid
hujusmodi est, nonne et tangendo et videndo sentimus, et ideo nec
visui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique? E.
Intelligo. A. Intelligis ergo et quaedam singulos sensus habere
propria, de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia?
E. Et hoc intelligo. A. Quid igitur ad quemque sensum pertineat,
et quid inter se vel omnes vel quidam eorum communiter habeant, num
possumus ullo eorum sensu dijudicare? E. Nullo modo, sed quodam
interiore ista dijudicantur. A. Num fortasse ipsa est ratio, qua
bestiae carent? nam, ut opinor, ratione ista comprehendimus, et ita
sese habere cognoscimus. E. Magis nos arbitror ratione comprehendere
esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis
cuncta referantur. Namque aliud est quo videt bestia, aliud quo ea
quae videndo sentit, vel vitat vel appetit: ille enim sensus in oculis
est, ille autem intus in ipsa anima; quo non solum ea quae videntur,
sed etiam quae audiuntur, quaeque caeteris capiuntur corporis
sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt, vel offensa
devitant et respuunt. Hic autem nec visus, nec auditus, nec
olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud
quod omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione comprehendamus,
ut dixi, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; quoniam et
bestiis inesse manifestum est.
9. A. Agnosco istud quidquid est, et eum interiorem sensum
appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos
refertur a sensibus corporis, pervenire ad scientiam non potest.
Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus
autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec voces visu
posse sentiri. Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus,
neque illo sensu interiore, quo nec bestiae carent. Non enim
credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis vocem;
quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione
discernimus. E. Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si
enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque
dijudicant, nec colores auditu nec visu voces posse sentiri? A. Num
etiam putas eas posse discernere, ab invicem colorem qui sentitur, et
sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et
rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? E. Nullo
modo. A. Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem
et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per
oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet,
et idem interior per seipsum, si tamen jam nihil aliud interpositum
est? E. Non video quomodo aliter posset. A. Quid? hoc videsne,
sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non
sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam
ipsum videre. E. Non omnino. A. Enitere etiam ista dijudicare:
nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem videre,
et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo videri
posset, si subesset. E. Discerno et ista, et inter se differre
concedo. A. Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem?
E. Nihil aliud. A. Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea
non visa posses discernere. E. Nescio quid aliud; esse scio, nihil
amplius. A. Nescis igitur utrum jam ipsa sit ratio, an illa vita
sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an
aliquid aliud? E. Nescio. A. Illud tamen scis, ea definiri nisi
ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi
examinanda offeruntur. E. Certum est. A. Quidquid igitur est
aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est,
cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur
discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam
sciendo comprehendi. E. Ita est. A. Quid? ipsa ratio quae
ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item
quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis
praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id
est ratione comprehendit ? an aliter scires te habere rationem, nisi
id ratione perciperes? E. Verissimum est. A. Quoniam ergo cum
colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus;
neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum
olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam
gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum
etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos
sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque
sentiantur. E. Manifestum est.
|
|