|
10. A. Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum
interiorem non ea tantum sentire, quae acceperit a quinque sensibus
corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia
moveret se, vel appetendo aliquid, vel fugiendo, nisi se sentire
sentiret; non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad
movendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. Quod si
adhuc obscurum est, elucescet, si animadvertas quod exempli gratia sat
est in uno aliquo sensu, velut in visu. Namque aperire oculum, et
movere aspiciendo ad id quod videre appetit, nullo modo posset, nisi
oculo clauso vel non ita moto se id non videre sentiret. Si autem
sentit se non videre dum non videt, necesse est etiam sentiat se videre
dum videt; quia cum eo appetitu non movet oculum videns, quo movet non
videns, indicat se utrumque sentire. Sed utrum et se ipsam haec vita
sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi
quod se quisque intus interrogans, invenit omnem rem viventem fugere
mortem; quae cum sit vitae contraria, necesse est ut vita etiam
seipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. Quod si adhuc non
liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod volumus, nisi certis
manifestisque documentis. Manifesta enim sunt, sensu corporis sentiri
corporalia; eumdem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri;
sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri, et
ipsum corporis sensum: ratione vero et illa omnia, et eamdem ipsam
notam fieri, et scientia contineri: an tibi non videtur? E.
Videtur sane. A. Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cujus
solutionem pervenire cupientes, jam diu istam molimur viam.
|
|