|
11. E. Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante
ad contexendum ordinem hujus disputationis posuimus, nunc prima
versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis
tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. A. Recte hoc
tenes: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso
quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo
nobis apparuisse quod noveris. E. Id quoque teneo. A. Nunc ergo
vide ad quam rem istarum trium intelligas pertinere omne quod corporis
sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum videatur,
quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster
sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam
vivit, an in eo quod etiam intelligit. E. In eo quod tantum est.
A. Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? E.
In eo quod vivit. A. Quid igitur horum duorum melius esse judicas?
sensum ipsum, an quod sensus attingit? E. Sensum scilicet. A.
Quare? E. Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum
est.
12. A. Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra
rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus,
dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem jam
ipsi corpori praeponendum esse dixisti? E. Nullo modo dubitaverim.
A. Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. Non enim poteris
dicere hunc sensum interiorem jam in eo genere trium illorum esse
ponendum, quod etiam intelligit, sed adhuc in eo quod et est et
vivit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis,
quibus intellectus non inest. Quae cum ita sint, quaero cur praeponas
sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit
uterque in eo genere quod vivit. Sensum autem istum qui corpora
attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere
quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille
interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim
dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua
figere possimus , omne sentiens melius esse quam id quod ab eo
sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intelligens
melius esse quam id quod ab eo intelligitur. Hoc enim falsum est;
quia homo intelligit sapientiam, et non est melior quam ipsa
sapientia. Quamobrem vide qua causa tibi visum sit, sensum interiorem
huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum. E. Quia
moderatorem et judicem quemdam hujus illum esse cognosco. Nam et si
quid huic in officio suo defuerit, ille tanquam debitum a ministro
flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se videre, aut
non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi
desit, aut quid satis sit judicare; sed ille interior, quo admonetur
et anima bestiae aperire oculum clausum, et quod deesse sentit
implere. Nulli autem dubium est eum qui judicat, eo de quo judicat
esse meliorem. A. Cernis ergo istum etiam corporis sensum de
corporibus quodammodo judicare? Ad illum enim pertinet voluptas et
dolor, cum vel leniter vel aspere corpore attingitur. Nam sicut ille
interior quid desit vel satis sit oculorum sensui judicat; sic ipse
sensus oculorum quid desit , vel satis sit coloribus judicat. Item
sicut ille interior de auditu nostro judicat, utrum minus an
sufficienter intentus sit; sic judicat auditus ipse de vocibus, quid
earum leniter influat, aut aspere perstrepat. Non necesse est
caeteros sensus corporis persequi: jam enim, ut opinor, animadvertis
quid velim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis
corporis sensibus judicare, cum eorum et integritatem probat, et
debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus
judicant, assumentes in eis lenem tactum, rejicientesque contrarium.
E. Cerno sane, et verissima esse consentio.
|
|