|
13. A. Attende jam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu
judicet. Jam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites,
quia non dubito id te judicare: quanquam ne id quidem jam quaerendum
putem, utrum de isto sensu judicet ratio. Namque in iis ipsis quae
infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto
interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis
praestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto
nullo modo posset, nisi de his ipsa judicaret. E. Manifestum est.
A. Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec vivit nec intelligit,
sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est,
sed etiam vivit, nec intelligit, sicuti est anima bestiarum; et
rursus hanc praecedat ea quae simul et est et vivit et intelligit,
sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in
iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inveniri
posse praestantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus?
Nam et corpus nos habere manifestum est, et vitam quamdam qua ipsum
corpus animatur atque vegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus,
et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut si quid
congruentius de ratione atque intelligentia dici potest, quam non habet
natura bestiarum. Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire
possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius. E. Nihil
omnino melius video.
14. A. Quid si aliquid invenire potuerimus, quod non solum esse
non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne
illud quidquid est, Deum dicere? E. Non continuo, si quid melius
quam id quod in mea natura optimum est, invenire potuero, Deum esse
dixerim. Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est
inferior, sed quo nullus est superior. A. Ita plane: nam ipse huic
tuae rationi dedit, tam de se pie vereque sentire. Sed, quaeso te,
si non inveneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod
aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc Deum dicere? Nam
et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam vitam qua corpus
animatur, per affectus varios mutabilitate non carere manifestum est;
et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur,
et aliquando pervenit, aliquando non pervenit, mutabilis esse profecto
convincitur. Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per
tactum, neque per gustatum, neque per olfactum, neque per aures,
neque per oculos, neque per ullum sensum se inferiorem, sed per
seipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et seipsam
inferiorem, et illum oportet Deum suum esse fateatur. E. Hunc
plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit. A. Bene
habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid hujusmodi, quod aut
fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse
concedes. Quare sive supra sit aliquid, sive non sit, manifestum
erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem
ipso adjuvante monstravero. E. Demonstra ergo quod polliceris.
|
|