|
15. A. Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem
sit qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi
tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos videre
aliquid, quod tu non videres. E. Concedo prorsus, quamvis ejusdem
generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi,
vel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum videre, sed etiam
audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid
quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde
manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi
meum. A. Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an
aliquid aliud? E. Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum
sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo
qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut
non videre sentio, non ille qui interrogat. A. Quid? ipsam
rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri
potest ut ego aliquid intelligam, cum tu id non intelligis; nec utrum
intelligam tu scire possis, ego autem sciam. E. Manifestum est
etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.
16. A. Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos
videmus, aut lunas, aut luciferos, aut caetera hujusmodi, quamvis
suo quisque ac proprio sensu ista videat? E. Nullo modo istud
dixerim. A. Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint
sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum
sentimus quod simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et
alius tuus, possit tamen fieri ut id quod videmus, non sit aliud
meum, aliud tuum; sed illud unum praesto sit utrique nostrum et simul
ab utroque videatur. E. Manifestissimum est. A. Possumus etiam
unam aliquam vocem simul audire, ut quamvis alius sit auditus meus,
alius tuus, non sit tamen alia mea, et alia tua vox quam simul
audimus, vel alia pars ejus auditu meo capiatur, et alia tuo, sed
quidquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus.
E. Et hoc manifestum est.
17. A. Jam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas
quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se
habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam
quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et ejus
aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel
quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et ejus affectionem
sapore sentire, quamvis ille unus sit, nostri autem sint sensus
singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem vel unum saporem cum
ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec
aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus
mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor
ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid
tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt,
quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus
ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem
aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam
ego, aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta
mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis:
et cibus quamvis unus et totus ab utroque absumatur non tamen et a me
totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum
audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego video,
tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in te
transeat necesse est: an parum ista intelligis? E. Imo vero
apertissima et certissima esse consentio.
18. A. Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et
aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur; quia non solum corpus unum
ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque
poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed
eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo? Non enim
sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum
capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et
unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus,
non singulis partibus, sed totum singuli. E. Fateor hoc modo duobus
illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum: sed
in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et
videre aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem
possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis,
eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam
tactu capis, possum meum tactum admovere, nisi tu amoveris tuum.
19. A. Vigilantissime respondisti: sed oportet te etiam illud
videre, cum horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia
quae singuli sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quisque singuli
sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quod de his
rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quod de
corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod
ita fit nostrum ut hoc in nos vertere, et commutare possimus, sicuti
est cibus et potus, cujus nullam partem quam ego percepero, et tu
percipere poteris: quia et si nutrices alimenta mansa infantibus
reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis
viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in escam
refundatur infantis. Gula enim cum aliquid jucunde sapit, etiamsi
exiguam, tamen irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit fieri
quod naturae corporis convenit: quod nisi ita esset, nullus remaneret
sapor in ore posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputa. Quod
etiam de aeris partibus recte dici potest, quas naribus ducimus: nam
etiamsi aliquid aeris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non
tamen poteris etiam illud, quod inde in alimentum meum cesserit; quia
nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici
docent: quod alimentum et spirando solus sentire possum, et reflando
restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. Nam
caetera sensibilia quae quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in
nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea, sive uno tempore, sive
singulis vicissim temporibus ambo sentire, sicut vel totum vel pars
ipsa quam sentio, abs te etiam sentiatur; qualia sunt, sive lux,
sive sonus, sive corpora quae attingimus, non tamen laedimus. E.
Intelligo. A. Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen
sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum
nostrorum, et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum
proprium et quasi privatum non vertuntur atque mutantur. E. Prorsus
assentior. A. Proprium ergo et quasi privatum intelligendum est,
quod unicuique nostrum soli est , et quod in se solus sentit, quod ad
suam naturam proprie pertinet: commune autem et quasi publicum, quod
ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione
sentitur. E. Ita est.
|
|