|
In quo quaeritur unde ille motus existat
quo voluntas ab incommutabili bono deflectit; an secum invicem pugnent
Dei praescientia de hominum peccatis, et hominum ipsorum in peccando
libertas. Mox ostenditur nequaquam id Creatori deputandum quod in
creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat; et
prorsus de creaturae, quae peccato obnoxia sit, productione ac
supplicio laudandum esse Deum. Hinc ad originis vitia perducta
disputatione declaratur quemadmodum ea haud injuste in Adae posteros
demanent; utque propter haec ipsa immerito peccantes excusationem
obtendant: deinceps vero difficultates nonnullae huc pertinentes
enodantur.
|
|