CAPUT IX. Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi.

24. Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit. Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus justis ita decurrere, ut ille invideat qui dixerit, Ista non esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset. Si enim talem vult esse qualis est superior, jam illa est, et tanta est ut adjici ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset, aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et injustus; aut istam vult interimere, et erit malus atque invidus. Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur. Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur, aut stultissime vel contentiose neget. Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit lunam esse debuisse, non intelligit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo. In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et minuere, cum lunam vult detrahi.

25. Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor ejus ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. Quamvis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera; quanquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, injuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi majora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illae desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris.

26. Sed adhuc videtur minus intelligens quod dictum est, habere quod contradicat. Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus. Quomodo ergo juste peccata punit, quae si defuissent, creatura ejus plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sec animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. Quod autem ipsae non desunt animae, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa voluntaria, ista poenalis. Sed voluntaria quae in peccato fit, turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati.

27. Hinc fit ut peccans creatura superior, a creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abjectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio cloacae, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decore conveniat. Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque vitalem. Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cujus est conditor et administrator Deus. Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt.

28. Ideo quanquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari; non hoc vocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra ejus absumat, quam si nihil hujusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. Ornant ergo ambo illa tormenta; sed ille merito virtutis, iste peccati. At si post illos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemur advertere, mortalitatem carnis hujus et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut justus potuit in ipsa justitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus judicaturi (I Cor. VI, 3); sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36). Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo volunt aequales esse Angelis, sed Angelos sibi. Itaque in tali voluntate perseverantes, aequabuntur supplicio praevaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesierunt Deum per humilitatis januam, quam in seipso Dominus Jesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).