|
32. Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque
justitia permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut
essent ornaturae universum , sive peccare, sive non peccare
voluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis
in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare voluissent,
infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset
creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque
connexio turbaretur. Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes
creaturae coelestium vel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus
imperat; universus autem mundus subjectus est. Sine istarum officiis
justis atque perfectis esse universitas non potest. Item, si deessent
quae sive peccarent, sive non peccarent, nihil universitatis ordini
minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animae sunt enim rationales,
et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus
adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo
constitutarum rerum gradus.
33. Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non
esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis.
Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem
si peccaret, aliquid minus haberet universitas. Illi data est
potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non
possit: nec ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit
officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura
praevisa est. Nec tamen sua majestate continet omnia, sed inhaerendo
illius majestati, et ejus imperiis devotissime obtemperando, a quo et
per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non
peccanti potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium,
sed cum illa, tanquam ei quae peccatura praecognita est. Habent sane
spiritualia quaeque inter se et conjunctionem sine cumulo, et
sejunctionem sine diminutione: ut neque adjuvaretur illa in actionis
suae facilitate, cum haec sibi conjungeretur; neque difficilior illi
actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim
locis et mole corporum, sed parilitate affectuum jungi, et
disparilitate sejungi possunt spirituales creaturae, quamvis corpora
sua quaeque possideant.
34. In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum
anima ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed
sicut leges universitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior
est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subjecta sunt.
Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene
meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse servus
melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est. Illa ergo inhaeret
Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre
corpus ornat et regit, sicut jubet ille cujus nutum intuetur
ineffabiliter. Ista vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum
quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest:
caetera vero extrinsecus adjacentia, longe infirmiore operatione
extrinsecus afficit sicut potest.
|
|