|
35. Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum
infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset. Quoniam
quae totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus
potest, non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam
scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter
consulit, universae humanae valetudini mederi potest. Et ratio quidem
si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam
quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem
ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere, neque
coactam non peccare, sed sponte. Verumtamen etiamsi peccaret
(quanquam non peccavit, sicut eam non peccaturam praescivit Deus):
tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis
potentiae ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et
condigna retribuens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum
esse permitteret. Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas
potestates, si omnis angelica natura ab ejus praeceptis peccando
defecisset, majestate sua decentissime atque optime regeret omnia: nec
sic invidens creaturae spirituali ut esset; qui etiam corporalem
peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate
bonitatis instituit, ut nullus sit coelum terramque rationabiliter
intuens, omnesque naturas visibiles in suis generibus moderatas,
formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem omnium esse quam
Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur. Sive nulla
est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia
et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat,
etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum
imperium suum Creatori Angelorum. Non enim vel bonitas ejus quasi
aliquo taedio, vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos
alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii
deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri , si pro
suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui convenienter et
decenter excipit quoscumque damnandos . Quacumque se igitur
consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum
naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem justissimum.
36. Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum
iis qui eam divino munere videre possunt, nec eos qui non possunt ad
ineffabilia contuenda verbis conemur adducere, et tamen propter
loquaces aut infirmos aut insidiosos homines tantam quaestionem
brevissima complexione peragamus.
|
|