|
39. Videndum est etiam illud, utrum vere dicatur aliquam naturam
naturae alterius vitio corrumpi, nullo adjuncto vitio suo. Si enim
natura quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea
corruptibile aliquid invenit, non eam corrumpit. Si autem invenit,
adjuncto ejus vitio corruptionem ejus operatur. Potentior enim ab
infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem velit, prius
incipit suo vitio corrumpi quam alieno. Aequalis autem ab aequali
nihilominus si corrumpi nolit, non potest. Nam quaecumque natura cum
vitio ad eam quae sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non
accedit aequalis, sed infirmior vitio suo. Si vero potentior
invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si utriusque prava
cupiditate fit; aut vitio potentioris, si naturae tanta praestantia
est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. Quis
enim recte vituperaverit fructus terrae, quod homines eis non utantur
bene, corruptique vitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum
tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis
naturam etiam vitiosam, quam non vitio as quasque fruges?
40. Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura
corrumpat, et hoc nullius earum vitio fiat: siquidem vitium dicimus,
quod vituperatione dignum est. Quis autem vel frugalem hominem nihil
aliud de frugibus, quam supplementa naturae quaeritantem vituperare
audeat, aut easdem fruges quod usu ciborum ejus corrumpantur? Talis
enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen solet esse
corruptio. Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod
plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior
inferiorem corrumpit, vel justitiae ordine dum vindicat culpam; ex qua
regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei
corruperit, corrumpet illum Deus (1 Cor. III, 17): vel
ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas
pro valentia cujusque partis universitati datas. Neque enim si
cujusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis invalidos sol
fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui luminis eos
commutare putandus est, aut id facere ullo vitio suo; aut saltem ipsi
oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem
aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur. Omnium igitur
corruptionum sola quae vitiosa est corruptio recte vituperatur:
caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt, aut certe
quia vitiosae non sunt, dignae vituperatione esse non possunt. Nam et
ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta et debita sit,
inde traxisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur.
41. Vitium autem, dicere coeperam, non aliunde malum est, nisi
quia naturae adversatur ejus ipsius rei cujus est vitium. Unde
manifestum est hanc eamdem rem cujus vitium vituperatur, natura esse
laudabilem; ita ut omnino hanc ipsam vituperationem vitiorum,
naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum vitia
vituperantur. Quia enim vitium naturae adversatur, tantum additur
malitiae vitiorum, quantum naturarum integritati minuitur. Cum ergo
vituperas vitium, id profecto laudas cujus integritatem desideras:
cujus autem, nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta, non
solum nulla vituperatione, sed etiam laude in suo genere digna est.
Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id vocas vitium,
satis tibi eam placere contestans, quam vituperatione imperfectionis
ejus velles esse perfectam.
|
|