CAPUT XV. Defectus creaturae haud semper est culpabilis.

42. Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum vitiosae sint, in quantum ab ejus qua factae sunt arte discedunt, et in tantum recte vituperentur, in quantum earum vituperator artem qua factae sunt videt, ut hoc in eis vituperet, quod ibi non videt! Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis Sapientia Dei, vere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset vituperatione dignus, nisi esset voluntarius. Attende enim, quaeso, utrum recte vituperes quod ita est sicuti esse debuit: non opinor; sed utique quod non ita est ut debuit. Nemo autem debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntur translegando, ei redduntur qui translegaverat. Et quod creditorum justis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti jure succedunt. Aliter non redditio, sed cessio vel admissio, vel si quid aliud hujusmodi nominanda est. Quapropter omnia temporalia, quae in hoc rerum ordine ita locata sunt, ut nisi deficiant, non possint praeteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere deficere. Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum certe ipsum quod ista conqueritur, si justum et a prudentia profectum esse arbitratur; cujus sermonis quod ad sonum ejus attinet, si quis unam particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus ille sermo contexitur, mirabilis dementiae judicabitur.

43. In iis igitur rebus quae ideo deficiunt, quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte vituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset. In creaturis autem rationabilibus, quibus sive peccantibus sive non peccantibus, universalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere peccat enim saltem, qui vel damnat quasi peccata quae nulla sunt: aut non sunt vituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae mentis intentio, vitamque subvertet: aut vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, vel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit verissima ratio, sicuti cogit, ut et vituperentur peccata, et quidquid recte vituperatur ideo vituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debeat, et invenies Deum. A quo enim accepit posse recte facere cum velit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, et beata si fecerit.

44. Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. Itaque si non reddit faciendo justitiam, reddet patiendo miseriam; quia in utroque verbum illud debiti sonat. Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est, Si non reddit faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. Nullo autem temporis intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae. Sed in futurum judicium servatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime vindicatur. Sicut enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine intervallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo justitiae, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod si vellent, esse acceperunt ; et quia bonum est, reatus est si nolint.