CAPUT XVI. Peccata nostra in Deum refundi nequeunt.

45. Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Et si quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei debebatur. Non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est converti ad eum ex quo es , ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis? Quid ergo ei praerogas, ut tanquam debitum poscas; quando si nolles ad eum converti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi convertendo te ad illum, reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris? Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum naturae sunt: deinde quidquid melius possunt esse si velint, quaecumque acceperunt ut velint; et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est: ex eo vero quod non facit quod debet, juste reus est. Debet autem, si accepit et voluntatem liberam, et sufficientissimam facultatem.

46. Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod vituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet. Si enim tu laudaris videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet . Sed nec aliena. Non enim quisquis dum id quod non vult patitur, peccat. Nam si juste patitur, non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod ita fecit volens, ut quod nollet jure pateretur. Si autem injuste patitur, quomodo peccat? Non enim injuste aliquid pati, sed injuste aliquid facere, peccatum est. Quod si neque sua neque aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria voluntate peccetur. Quod si tribuere volueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur, non peccavit: non est ergo quod tribuas Conditori. Laudemus ergo Conditorem, si potest defendi peccator; laudemus, si non potest. Si enim juste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem. Si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum se a Creatore avertit: lauda ergo Creatorem. Omnino igitur non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab ejus veritate receditur. E. Accipio ista libentissime ac probo; et omnino verum esse consentio, nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur.