CAPUT XVII. Voluntas est prima causa peccandi.

47. Sed tamen scire vellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam praescivit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo peccatura praevisa est. Non enim jam puto, ipsa Dei praescientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi. Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum convertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeatur, Voluntas: ego enim causam quaero ipsius voluntatis. Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non vult, quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum ejusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi videre videor, non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit, nescio.

48. A. Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius voluntatis inquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam ejus causae quae inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus, quis finis percunctandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat? Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse avaritiam (I Tim. VI, 10), hoc est, plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere conservandae modus. Avaritia enim, quae graece FILARGYRIA dicitur, non in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant: sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisque quam sat est. Haec autem avaritia cupiditas est; cupiditas porro improba voluntas est. Ergo improba voluntas, malorum omnium causa est. Quae si secundum naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare naturas. Tu autem si hujus radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum? Illa enim erit quae causa hujus est, quam cum inveneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum.

49. Sed quae tandem esse poterit ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur ipsa voluntas est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non est ergo cui recte imputetur nisi volenti : sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est voluntatis, aut justa profecto est, aut injusta. Si justa, quisquis ei obtemperaverit non peccabit: si injusta, non ei obtemperet, et non peccabit.