|
50. An forte violenta est et cogit invitum? Num eadem toties
replicaturi sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de
peccato et voluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia
mandare memoriae, hoc brevissimum tene. Quaecumque ista causa est
voluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur: si
autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit
incautum? Ergo caveat ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri
omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat
in eo quod nullo modo caveri potest ? Peccatur autem: caveri igitur
potest .
51. Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et
corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait
enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci
(I Tim. I, 13); ait et propheta, Delicta juventutis et
ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7). Sunt etiam
necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non
potest: nam unde sunt illae voces, Non enim quod volo facio bonum,
sed quod nolo malum, hoc ago; et illud, Velle adjacet mihi,
perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 19); et illud,
Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem:
haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis
(Galat. V, 17)? Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis
damnatione venientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura,
nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo
naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet
facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, si aliter esset ;
nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut
bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non
valendo esse, qualem debere esse se videt: poenam istam esse quis
dubitet? Omnis autem poena si justa est, peccati poena est, et
supplicium nominatur: si autem injusta est poena, quoniam poenam esse
nemo ambigit, injusto aliquo dominante homini imposita est. Porro
quia de omnipotentia Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec
poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam injustus
dominator aut surripere hominem potuit, velut ignoranti Deo; aut
extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo,
ut hominem injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec justa
poena de damnatione hominis veniat .
52. Nec mirandum est quod vel ignorando non habeat arbitrium liberum
voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali
consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodammodo
naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec
possit implere. Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat
quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si
vellet. Id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire
quid rectum sit; et qui recte facere, cum posset, noluit, amittat
posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista
poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error,
ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut
erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi,
non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti
hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte
faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur .
|
|