|
1. E. Quoniam satis mihi manifestum est, inter bona, et ea quidem
non minima, numerandam esse liberam voluntatem, ex quo etiam fateri
cogimur eam divinitus datam esse, darique oportuisse: jam si
opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat,
quo ipsa voluntas avertitur a communi atque incommutabili bono, et ad
propria vel aliena vel infima, atque omnia commutabilia convertitur
bona . A. Quid enim opus est hoc scire? E. Quia si ita data
est, ut naturalem habeat istum motum, jam necessitate ad haec
convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura
necessitasque dominatur. A. Placetne tibi iste motus, an
displicet? E. Displicet. A. Reprehendis ergo eum. E. Utique
reprehendo. A. Reprehendis igitur animi motum inculpabilem. E.
Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa
sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti. A.
Reprehendis ergo quod nescis. E. Noli verbo premere: ita enim
dixi, Nescio an ulla culpa sit, ut intelligi voluerim sine dubio
culpam esse. Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi
dubitationem de re manifesta. A. Vide quid sit certissima veritas,
quae te coegit tam cito oblivisci quod paulo ante dixisti. Si enim
natura vel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo pacto
potest: tu vero esse culpabilem ita firmissime tenes, ut dubitationem
de hac re tam certa etiam irridendam putaveris. Cur ergo tibi vel
affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum visum est, quod
perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim: Si ita data est
voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, jam necessitate ad
haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura
necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse
ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas. E. Ego
ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mihi displicere, et
reprehendendum esse dubitare non possum: animam vero quae isto motu ab
incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si
ejus natura talis est, ut eo necessario moveatur.
2. A. Cujus est iste motus, quem profecto culpandum esse
concedis? E. In animo eum video, sed cujus sit nescio. A.
Numquid negas eo motu animum moveri? E. Non nego. A. Negas ergo
motum quo movetur lapis, motum esse lapidis? Neque enim illum dico
motum quo eum nos movemus, vel aliqua vi aliena movetur, veluti cum in
coelum jacitur, sed eum quo ad terram nutu suo vergit et cadit. E.
Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit,
motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum
motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod
naturaliter movetur, recte vituperari potest: quia etiamsi ad
perniciem movetur, naturae tamen suae necessitate compellitur. Porro
quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est
esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo naturaliter
movetur lapis. A. Egimusne aliquid superioribus duabus
disputationibus? E. Egimus sane. A. Credo ergo meminisse te, in
prima disputatione satis esse compertum, nulla re fieri mentem servam
libidinis, nisi propria voluntate (supra, lib. 1, cap. 11, n.
21): nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc
dedecus cogi, quia injustum est; neque ab inferiore, quia non
potest. Restat igitur ut ejus sit proprius iste motus, quo fruendi
voluntatem ad creaturam a Creatore convertit: qui motus si culpae
deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non
est utique naturalis, sed voluntarius; in eoque similis est illi motui
quo deorsum versus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis,
sic ille animi: verumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non
habet lapis cohibere motum quo fertur inferius; animus vero dum non
vult, non ita movetur, ut superioribus desertis inferiora deligat ;
et ideo lapidi naturalis est ille motus, animo vero iste voluntarius.
Hinc est quod lapidem si quis dicat peccare, quod pondere suo tendit
in infima, non dicam ipso lapide stolidior, sed profecto demens
judicatur: animum vero peccati arguimus, cum eum convincimus
superioribus desertis ad fruendum inferiora praeponere. Propterea,
quid opus est quaerere unde iste motus existat, quo voluntas avertitur
ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum nonnisi animi, et
voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur; omnisque de hac re
disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito,
voluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium
convertamus ?
3. E. Video, et quodammodo tango, et teneo vera esse quae dicis:
non enim quidquam tam firme atque intime sentio, quam me habere
voluntatem, eaque me moveri ad aliquid fruendum; quid autem meum
dicam, prorsus non invenio, si voluntas qua volo et nolo non est mea:
quapropter cui tribuendum est, si quid per illam male facio, nisi
mihi? Cum enim bonus Deus me fecerit, nec bene aliquid faciam nisi
per voluntatem, ad hoc potius datam esse a bono Deo, satis apparet.
Motus autem quo huc aut illuc voluntas convertitur, nisi esset
voluntarius, atque in nostra positus potestate, neque laudandus cum ad
superiora, neque culpandus homo esset cum ad inferiora detorquet quasi
quemdam cardinem voluntatis; neque omnino monendus esset ut istis
neglectis aeterna vellet adipisci, atque ut male nollet vivere, vellet
autem bene. Hoc autem monendum non esse hominem, quisquis existimat,
de hominum numero exterminandus est.
|
|