|
53. Hic occurrit illa quaestio, quam inter se murmurantes homines
rodere consueverunt, qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare
parati sunt. Dicunt enim: Si Adam et Eva peccaverunt, quid nos
miseri fecimus, ut cum ignorantiae caecitate, et difficultatis
cruciatibus nasceremur, et primo erraremus nescientes quid nobis esset
faciendum; deinde ubi nobis inciperent aperiri praecepta justitiae,
vellemus ea facere, et renitente carnalis concupiscentiae nescio qua
necessitate non valeremus? Quibus breviter respondetur ut quiescant,
et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse
quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret:
cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi
Domino servientem aversum vocet, doceat credentem, consoletur
sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat
deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed
quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra
non colligis, sed quod volentem sanare contemnis: ista tua propria
peccata sunt. Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod
inutiliter ignoratur , et humiliter confitendam esse imbecillitatem,
ut quaerenti et confitenti ille subveniat, qui nec errat dum subvenit,
nec laborat.
54. Nam illud quod ignorans quisque non recte facit, et quod recte
volens facere non potest, ideo dicuntur peccata, quia de peccato illo
liberae voluntatis originem ducunt: illud enim praecedens meruit ista
sequentia. Nam sicut linguam dicimus non solum membrum quod movemus in
ore dum loquimur, sed etiam illud quod hujus membri motum consequitur,
id est formam tenoremque verborum, secundum quem modum dicitur alia
lingua graeca, alia latina: sic non solum peccatum illud dicimus,
quod proprie vocatur peccatum, libera enim voluntate et ab sciente
committitur; sed etiam illud quod jam de hujus supplicio consequatur
necesse est. Sic etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie
loquimur, naturam hominis, in qua primum in suo genere inculpabilis
factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena, et mortales
et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit
Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et
caeteri (Ephes. II, 3).
|
|