CAPUT XX. Poenales defectus in Adae posteros haud injuste demanasse, quaecumque demum vera sit de animarum origine sententia.

55. Ut autem de illo primo conjugio, et cum ignorantia, et cum difficultate, et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccavissent, et in errorem, et in aerumnam, et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori summo Deo justissime placuit; ut et in ortu hominis originaliter appareret justitia punientis, et in provectu misericordia liberantis. Non enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo, ut etiam fecunditas adimeretur. Poterat enim et de prole ejus, quamvis carnali et mortali, aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. Jamvero ut meliores gigneret quam ipse esset, non erat aequitatis: sed ex conversione ad Deum, ut vinceret quisque supplicium quod origo ejus ex aversione meruerat, non solum volentem non prohiberi, sed etiam adjuvari oportebat; etiam sic enim rerum Creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si voluisset, retinere quod factus est, cum proles ejus potuit etiam superare quod nata est.

56. Deinde, si una anima facta est, ex qua omnium hominum animae trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse, cum primus ille peccavit? Si autem singillatim fiunt in unoquoque nascentium, non est perversum, imo convenientissimum et ordinatissimum apparet, ut malum meritum prioris, natura sequentis sit; et bonum meritum sequentis, natura prioris sit. Quid enim indignum, si etiam sic voluit Creator ostendere, usque adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem, ut ab eo gradu possit esse ortus alterius, ad quem alterius perductus est occasus? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque pervenerit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur, quia melior ante hanc poenam fuit. Si ergo altera talis esse coepit, non solum ante peccatum, sed ante omnem vitam suam, qualis alia post vitam culpabilem facta est, non parvum bonum habet, unde Conditori suo gratias agat; quia ipse ortus ejus et inchoatio quovis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt, non solum quod anima est, qua natura jam omne corpus praecedit; sed etiam quod facultatem habet, ut adjuvante Creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et capere virtutes, per quas et a difficultate cruciante, et ab ignorantia caecante liberetur. Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio, et perfectionis exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale judicium, quo sapientiam praeponat errori, et quietem difficultati, ut ad haec non nascendo, sed studendo perveniat. Quod si agere noluerit, peccati rea jure tenebitur, tanquam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit. Quanquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est, aliqua necessitate comprimitur: neque omnino potuit nisi Deus omnipotens esse etiam talium creator animarum, quas et non dilectus ipse faciat, et diligens eas reficiat, et dilectus ipse perficiat; qui et non existentibus praestat ut sint, et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint.

57. Si vero in Dei aliquo secreto jam existentes animae mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis, nascitur, bene administrando, id est castigando per virtutes, et ordinatissimae atque legitimae servituti subjiciendo, etiam ipsi comparent ordine atque tempore opportuno coelestis incorruptionis locum. Quae cum introeunt in hanc vitam, subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et oblivionem vitae prioris, et praesentis laborem: unde illa ignorantia et difficultas consequitur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit, ad animi expendendam miseriam ; in istis autem janua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata, nisi quia caro de propagine veniens peccatoris, venientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit; quae neque his, neque Creatori tanquam culpanda tribuatur. Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis, et viam fidei in oblivionis caecitate; judicium illud vel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit, et perseveranter in officiosis laboribus enitendum ad evincendam recte faciendi difficultatem, et opem a Creatore implorandam, ut conantem adjuvet; qui vel extrinsecus lege, vel in intimis cordis allocutione conandum esse praecepit, et praeparat civitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit victum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum vincendum optima fide. Non enim parvae gloriae militia est diabolum vincere eodem suscepto supplicio, quo se ille hominem victum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius vitae captus amore neglexerit, nullo pacto juste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit: sed erit potius sub omnium Domino in ejus partibus ordinatus, cujus turpe stipendium ut castra sua desereret, adamavit.

58. Si autem alibi animae constitutae non mittuntur a Domino Deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora veniunt; facile est jam hoc videre, quidquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam voluntatem, nullo modo Creatorem hinc esse culpandum: quandoquidem etiamsi eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam voluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit, daturus petentibus, demonstraturus quaerentibus, pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et benevolis evincendam, ad coronam gloriae valere praestaret; negligentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere volentibus, non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine objiceret; sed quia in eis potius permanere, quam studio quaerendi atque discendi, et humilitate confitendi atque orandi, ad veritatem ac facilitatem pervenire voluerunt, justo supplicio vindicaret.