|
59. Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine
veniant, an in singulis quibusque nascentibus novae fiant, an in
corpora nascentium jam alicubi existentes vel mittantur divinitus, vel
sua sponte labantur, nullam temere affirmare oportebit . Aut enim
nondum ista quaestio a divinorum Librorum catholicis tractatoribus pro
merito suae obscuritatis et perplexitatis evoluta atque illustrata est;
aut si jam factum est, nondum in manus nostras hujuscemodi litterae
pervenerunt. Tantum adsit fides nihil de substantia Creatoris falsum
indignumque sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si
ergo aliud de illo senserimus quam est, intentio nostra non in
beatitatem, sed in vanitatem nos ire compellet. De creatura vero si
quid aliter quam sese habet senserimus, dummodo non id pro cognito
perceptoque teneamus, nullum periculum est. Non enim ad creaturam
jubemur tendere ut efficiamur beati, sed ad ipsum Creatorem: de quo
si aliud quam oportet ac sese res habet, nobis persuadetur,
perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo, quod aut non
est, aut, si est, non facit beatos, ad beatam vitam nullus pervenire
potest.
60. Sed ad contemplandam veritatis aeternitatem, ut ea perfrui
eique inhaerere valeamus, infirmitati nostrae via de temporalibus
procurata est, ut quantum itineri sufficit ad aeterna tendentium,
praeterita et futura credamus. Quae fidei disciplina, ut auctoritate
praepolleat, divina misericordia gubernatur. Praesentia vero,
quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mobilitate et
mutabilitate, quasi transeuntia sentiuntur. In quibus quidquid non
experimur, cognitione qualicumque tenere non possumus. Quaecumque
ergo nobis de quibuscumque creaturis vel praeterita vel futura divina
auctoritate credenda narrantur, quamvis partim priusquam ea sentire
potuerimus praeterierint, partim nondum in nostros sensus pervenerint;
tamen quia plurimum valent ad roborandam spem nostram, et exhortandam
dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam seriem temporum
quam non negligat liberationem nostram Deus, sine ulla dubitatione
credenda sunt. Sed quisquis error personam sibi divinae auctoritatis
assumit, ea maxime ratione refellitur, si aut aliquam vel mutabilem
speciem praeter creaturam Dei, aut aliquam mutabilem speciem in
substantia Dei credere aut affirmare convincitur, eamque substantiam
Dei vel plus vel minus quam Trinitatem esse contendit: cui Trinitati
pie sobrieque intelligendae omnis excubat vigilantia christiana, et
omnis ejus provectus intenditur. De cujus Trinitatis unitate et
aequalitate, et singularum in ea personarum quadam proprietate, non
hic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de Domino Deo
auctore et formatore et ordinatore rerum omnium, quae ad saluberrimam
fidem pertineant, et quibus lactens atque a terrenis in coelestia sese
attollere incipiens, utiliter adminiculetur intentio, et factu
facillimum et a plerisque jam factitatum est: pertractare autem istam
totam, atque ita versare quaestionem, ut perspicuae rationi, quantum
in hac vita datur, omnis humana intelligentia subjugetur, non modo
eloquio, sed ne cogitatione quidem vel cuiquam hominum, vel certe
nobis satis expeditum et facile aggrediendum videri potest. Nunc ergo
ut quod instituimus, quantum adjuvamur, et quantum sinimur peragamus:
quaecumque nobis, quantum ad creaturam pertinet, vel narrantur
praeterita, vel praenuntiantur futura, quae ad commendandam valeant
integram religionem, excitando nos ad sincerissimam dilectionem Dei et
proximi, sine dubitatione credenda sunt: adversus incredulos autem
hactenus defendenda, ut vel mole auctoritatis infidelitas eorum
obteratur, vel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit
stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere.
Verumtamen falsam doctrinam non tam de praeteritis et futuris, quam de
praesentibus et maxime de incommutabilibus oportet refellere, et
quantum datur, perspicua ratione convincere.
61. Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum
exspectatio praeferenda est: quandoquidem etiam in divinis Libris ea
quae praeterita narrantur, vel praefigurationem futurorum, vel
pollicitationem, vel testificationem prae se gerunt. Et revera in iis
etiam, quae ad hanc vitam pertinent, prosperis adversisque rebus,
quid quisque fuerit non satis curat: in id vero quod futurum speratur,
sese omnis curarum aestus agglomerat. Nescio quo quippe intimo
naturalique sensu, ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt,
sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae, quasi nunquam
accidissent. Quid igitur mihi obest, si esse quando coeperim nescio,
cum esse me noverim, nec futurum esse desperem? Non enim in
praeterita me attendo, ut tanquam errorem perniciosissimum verear, si
aliter de iis sensero quam fuerunt: sed in id quod futurus sum, cursum
dirigo duce misericordia Conditoris mei. De hoc igitur quod futurus
sum, et de illo apud quem futurus sum, si aliter quam veritas sese
habet credidero aut sensero, vehementer cavendus est error; ne mihi
aut necessaria non praeparem, aut ad eum ipsum finem propositi mei,
dum aliud pro alio mihi videtur, pervenire non possim. Quamobrem,
sicut ad comparandam vestem nihil mihi obesset, si praeteritae hiemis
oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem:
ita nihil oberit animae meae, si oblita est quid forte pertulerit, si
modo diligenter advertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. Et
sicut, verbi gratia, Romam naviganti nihil noceret si excidisset
animo, a quo littore navem solverit, dum tamen ab eo loco ubi esset
non ignoraret quo proram dirigeret; nihil autem prodesset meminisse
littoris unde iter exorsus sit, si de Romano portu falsum aliquid
existimans, in saxa incidisset: ita neque si non tenuero initium
temporis vitae meae, quidquam mihi oberit scienti quo fine requiescam;
nec prodesset aliquid illa sive memoria sive conjectura inchoatae
vitae, si de ipso Deo, qui unus laborum animae finis est, aliter
quam dignum est opinatus, in scopulos erroris irruerem.
62. Nec iste sermo ad id valuerit, ut quisquam nos prohibere
arbitretur ut quaerant qui potuerint secundum Scripturas divinitus
inspiratas, utrum anima de anima propagetur, an suo cuique animanti
singulae in ipso fiant, an ad regendum animandumque corpus divino nutu
alicunde mittantur, vel propria voluntate se insinuent; si vel
alicujus expediendae necessariae quaestionis ratio flagitat ista
considerare atque discutere, vel a rebus magis necessariis otium ad
haec quaerenda et disserenda conceditur. Verum ad id potius ista
dixerim, ne quis in re tali vel temere succenseat ei qui suae opinioni
humaniore fortasse dubitatione non cedit: aut etiam si quid hinc certi
quisquam et liquidi comprehenderit, ideo putet alium spem perdidisse
futurorum, quia praeterita exorsa non recolit.
|
|