CAPUT XXII. Ignorantia et difficultas si naturalis est homini, non propterea deest unde laudetur Creator.

63. Quoquo modo autem se istud habeat, sive omnino omittendum, sive nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur, quominus appareat integerrima et justissima et inconcussa atque incommutabili majestate et substantia Creatoris, supplicia peccatorum suorum animas luere: quae peccata, ut jam diu disseruimus, nonnisi propriae voluntati earum tribuenda sunt, nec ulla ulterior peccatorum causa quaerenda.

64. Ignorantia vero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere, et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur vita beata, promoveri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria voluntate neglexerit, juste in graviorem, quae jam poenalis est, ignorantiam difficultatemque praecipitatur, decentissimo et convenientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata . Non enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc animae deputatur in reatum; sed quod scire non studuit, et quod dignam facilitati comparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atque non posse, infanti naturale est: quae ignorantia difficultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus, sed etiam humanis affectibus blanda et grata est; non enim ullo vitio illam facultatem comparare neglexit, aut ullo vitio quam compararat amisit. Itaque, si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta, atque ita crimini duceretur cum peccatur in linguae sonis, quemadmodum cum peccatur in actibus vitae; nullus utique argueretur infantiae, quod ab ea esset exorsus ad consequendam eloquentiam: sed plane merito damnaretur, si suae voluntatis perversitate vel ad eam recidisset, vel in ea remansisset. Sic etiam nunc, si ignorantia veri et difficultas recti naturalis est homini, unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit: sed si proficere noluerit, aut a profectu retrorsum relabi voluerit, jure meritoque poenas luet.

65. Creator vero ejus ubique laudatur, vel quod eam ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoaverit, vel quod ejus profectum adjuvet, vel quod impleat proficientem atque perficiat, vel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem attollere recusantem, aut jam ex profectu aliquo relabentem, justissima damnatione pro meritis ordinat. Non enim propterea malam creavit, quia nondum tanta est, quanta ut proficiendo esse posset accepit; cum ejus exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse judicat, quisquis de rebus sanissime judicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit: sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit, bene usa fuerit. Accepit autem ut pie et diligenter quaerat, si volet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit, non continuo valet implere, hoc quoque nondum accepit: praecessit enim quaedam pars ejus sublimior ad sentiendum quod recte faciat bonum: sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur; ut ex ipsa difficultate admoneatur eumdem implorare adjutorem perfectionis suae, quem inchoationis sentit auctorem; ut ex hoc ei fiat charior, dum non suis viribus, sed cujus bonitate habet ut sit, ejus misericordia sublevatur ut beata sit. Quanto autem charior illi est a quo est, tanto in eo firmius acquiescit, et tanto uberius aeternitate ejus perfruitur. Si enim arboris novellum et rude virgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamvis aliquot aestates sine fructibus trajiciat, donec opportuno tempore expromat feracitatem suam; cur non auctor animae debita pietate laudetur, si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae justitiaeque perveniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in ejus etiam potestate poneret, si vellet ad beatitudinem tendere?