|
66. Huic autem disputationi objici ab imperitis solet quaedam
calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis,
quibus eos saepe videmus affligi. Dicunt enim: Quid opus erat ut
nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita?
aut qualis in futuro judicio deputabitur, cui neque inter justos locus
est, quoniam nihil recte fecit; neque inter malos, quoniam nihil
peccavit? Quibus respondetur: ad universitatis complexum, et totius
creaturae vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non
posse superfluo creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum
superfluo creatur; sed sane superfluo quaeri de meritis ejus qui nihil
meruerit. Non enim metuendum est ne vita esse potuerit media quaedam
inter recte factum atque peccatum, et sententia judicis media esse non
possit inter praemium atque supplicium.
67. Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum
baptismi Christi quid parvulis prosit, cum eo accepto plerumque
moriuntur, priusquam ex eo quidquam cognoscere potuerint. Qua in re
satis pie recteque creditur, prodesse parvulo eorum fidem a quibus
consecrandus offertur. Et hoc Ecclesiae commendat saluberrima
auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua,
quando in aliorum quoque beneficium, qui propriam nondum habent,
potest aliena commodari. Quid enim filio viduae profuit fides sua,
quam utique mortuus non habebat; cui tamen profuit matris ut
resurgeret? (Luc. VII, 12-15.) Quanto ergo potius fides
aliena potest consulere parvulo, cui sua perfidia non potest imputari?
68. De cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur parvuli,
quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae quibus animantur, non
prius quam ipsi homines esse coeperunt, major querela et quasi
misericors deponi solet, cum dicitur: Quid mali fecerunt ut ista
paterentur? Quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque
aliquid nocere possit. Cum autem boni aliquid operatur Deus in
emendatione majorum, cum parvulorum suorum qui eis chari sunt,
doloribus ac mortibus flagellantur; cur ista non fiant, quando cum
transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt: propter quos
autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis
emendati, rectius elegerint vivere, aut excusationem in futuri judicii
supplicio non habebunt, si vitae hujus angoribus ad aeternam vitam
desiderium convertere noluerint? Quis autem novit quid parvulis, de
quorum cruciatibus duritia majorum contunditur, aut exercetur fides,
aut misericordia probatur; quis ergo novit quid ipsis parvulis in
secreto judiciorum suorum bonae compensationis reservet Deus, qui
quanquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista
perpessi sunt? Non enim frustra etiam infantes illos, qui cum
Dominus Jesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt
(Matth. II, 16), in honorem martyrum receptos commendat
Ecclesia .
69. Quanquam isti calumniosi, et talium quaestionum non
studiosissimi examinatores, sed loquacissimi ventilatores, etiam de
pecorum doloribus et laboribus solent minus eruditorum sollicitare
fidem, cum dicunt: Quid etiam pecora vel meruerunt mali, ut tanta
patiantur incommoda, vel sperant boni, quia tantis exercentur
incommodis? Sed haec dicunt vel sentiunt, quia iniquissime de rebus
existimant, qui cum summum bonum quod et quantum sit aspicere
nequeant, talia volunt esse omnia, quale putant esse summum bonum:
praeter enim summa corpora quae coelestia sunt, minusque corruptioni
subjacent, summum bonum cogitare non possunt; ideoque inordinatissime
flagitant, ut nec mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora
bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima; aut ideo mala
sint, quia sunt coelestia meliora. Dolor autem quem bestiae
sentiunt, animarum etiam bestialium vim quamdam in suo genere mirabilem
laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis
animandisque suis corporibus, quam sint appetentes unitatis. Quid est
enim aliud dolor, nisi quidam sensus divisionis vel corruptionis
impatiens? Unde luce clarius apparet quam sit illa anima in sui
corporis universitate avida unitatis et tenax, quae nec libenter, nec
indifferenter, sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam
passionem corporis sui, qua ejus unitatem atque integritatem
labefactari moleste accipit. Non ergo appareret quantus inferioribus
creaturis animalibus esset appetitus unitatis, nisi dolore bestiarum.
Quod si non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa
et sublimi et ineffabili unitate Creatoris esse omnia ista constituta.
70. Et revera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae
species et motus qui in animi humani considerationem cadit, eruditionem
nostram loquitur, diversis motibus et affectionibus, quasi quadam
varietate linguarum, undique clamans atque increpans cognoscendum esse
Creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec voluptatem
sentiunt, quae non aliqua unitate decus proprii generis assequatur,
vel omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem. Nulla item res est
earum quae vel doloris molestias, vel blanditias sentiunt voluptatis,
quae non eo ipso quo dolorem fugit, voluptatemque appetit,
diremptionem se fugere, unitatemque appetere, fateatur. Inque ipsis
rationalibus animis omnis appetitus cognitionis qua illa natura
laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit, et in errore nihil
fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem
ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem? Ex
quo apparet omnia, sive cum offendunt vel offenduntur, sive cum
delectant vel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare
Creatoris. Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam vitam
necesse est incipere, non sunt animis naturales; restat ut aut officio
susceptae sint, aut irrogatae supplicio. De quibus jam satis esse
arbitror disputatum.
|
|